Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Vngarie memorie commendamus significantes quibus expedit vniuersis, quod licet ciues nostri de Castro Budensi a nobis petiuissent annuantim nundinas celebrari; tamen, quia considerauimus sororibus de Insula Virginis Gloriose dampnum per hoc in tributo suo non modicum generari, ad peticionem et instanciam domine Elisabeth sororis nostre karissime concessimus, ut ipse nundine non debeant celebrari, prout eisdem ciuibus concessum non extitit usque modo. Datum Bude die dominico ante festum Marie Magdalene, anno Domini MşCCş octuagesimo septimo.
(Eredetie bőrhártyán, a hátul oda nyomott királyi pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárbau.)