(C)apitulum Ecclesie Albensis omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire: quod Comite Demetrio filio Comitis Nicolai de genere Pylis ab una parte, Johanne filio Pangracij de Garas pro Petro et Zoard filijs Comitis Nicolai nepotis Weech ex altera coram nobis constitutis, jdem Comes Demetrius medietatem cuiusdam possessionis Sarkan uocate in Comitatu Strigoniensi existentis, ab alia medietate eiusdem, porcione scilicet filiorum Bechend Bani exceptam, cum domina uxore sua, filia uidelicet dicti Bechend Bani, sicut dixit, traditam cum suis utilitatibus confessus est se uendidisse pro triginta quinque marcis communis argenti predictis Petro et Zoard perpetuo possidendam et habendam, et ipsam recepisse pecuniam ab eisdem. Eo interposito, quod quicunque dictam medietatem a prefatis Petro et Zoard, et eorum heredibus in posterum regeteret, idem Comes Demetrius et eius heredes expedire tenerentur proprijs laboribus et expensis. Prefate itaque uendicioni et empcioni quidam, qui se Bench filium Rupheyn de Lylug esse dixit, nomine commetaneo comparendo, consensum prebuit et assensum. In cuius rei memoriam presentes ad peticionem dicti Comitis Demetrij predictis Petro et Zoard dedimus litteras nostro sigillo communitas, anno Domini MşCCş octuagesimo septimo VI. kalendas Aprilis. Reuerendo viro Magistro Antonio Ecclesie postra Preposito, Esau Cantore Myke Custode, Nicolao Decano existentibus.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a sárga-vörös selyemzsinóron függött pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)