330. A keresztesek esztergami konventjének bizonyságlevele, hogy Maróthi Fülöp comesnek fiai Thuteus nevű örökbirtokukat Miklós és Péter mestereknek, Weech unokáinak eladták. 1287.

A B C

Frater Hermanus Magister, et vniuersi fratres Cruciferorum Sancti Stephani Regis de Strigonio, vniuersis, quibus presentes ostenduntur, salutem in omnium saluatore, qui est uera salus. Ad uniuersorum noticiam tenore huius scripti volumus peruenire: quod Comes Lampertus filius Pazdan de genere Hunthpazdan (igy), ad nostram venit cum Cazmerio filio suo presenciam, et nobis dixit, quod particulas possessionum suarum in Bekasmeger ante Budam, in Dorogh, et Cheu iuxta viam et Ciuitatem Srigoniensem habitas, dedisset Capitulo Strigoniensi, et coram nobis cum suis priuilegijs donauit, coram omnibus suis commetaneis et proximis, et non contradicentibus perpetuo et irreuocabiliter possidendas et tenendas. E conuerso idem Capitulum ipsi Comiti Lamperto et filio suo donauit quoddam predium suum Raich cum piscina in fluuio Arua et alijs suis vtilitatibus, sicut eis dominus Endre Rex contulit, similiter perpetuo iure et irreuocabiliter possidendum et tenendum, in filios filiorum et heredum per heredes. Cuius priuilegium idem Capitulum coram nobis eidem assignauit. In cuius permutacionis testimonium partes a nobis sibi presentes dari postularunt, et uos suadente iusticia duximus easdem concedendas. Datum in octauis Pasce, anno Domini MşCşCşLXXXşVIIş.

(Az eredeti után Kuauz, Magyar Sion III. köt. 694. l.)