Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus, presentem paginam inspecturis, salutem in actore salutis. Quoniam Regie conuenit Maiestati Sacrosanctas Dei Ecclesias, in quibus queritur et inuenitur salus et venia peccatorum, sicut alijs dotibus et beneficijs stipare munificencius donatiuis, sic eciam in sui libertate conseruare donata, ut possessiones et bona Ecclesie et jobagiones, ad Dei Ecclesiam pertinentes, nullis iniuriosis Comitum, seu aliorum potentatum laicalium distracti interdum eciam citacionibus, litibus et pulsati judicio debeant indebite molestari: nobis Dei per graciam in tronum Regni sublimatis multociens Sancte Strigoniensis Ecclesie a nostris antecessoribus, felicium Regum Hungarie super populorum suorum libertatibus, in quibus ipsa Sancta Strigoniensis Ecclesia merum et mixtum imperium habere dinoscitur, fuerunt exhibita priuilegia, hoc expressissime continencia, contenta ipsorum intue ntibus et tenores: quod populi omnes vniuersi et singuli, possessiones et ville ipsius Sancte Strigoniensis Ecclesie, in quibuscunque Regni nostri partibus constituti seu constitute sint, nonnisi Sancte Strigoniensis Ecclesie Prelati, venerabilis videlicet patris nostri domini Sancte Strigoniensis (Ecclesie) Archiepiscopi, in quocunque judicio graui vel leui, magno ac paruo teneantur astare, illi videlicet, qui possessiones incolunt archiepiscopales, et suorum propriorum jobagionum censentur nomine seu vocantur; alij autem jobagiones honorabilium virorum fratrum nostrorum, eiusdem Sancte Strigoniensis Ecclesie Prepositi videlicet et Capituli, nullius alterius Judicis Regni nostri, vtpote Comitis Palatini, Judicis Curie nostre, uel alterius, quocunque idem nomine apelletur, preterquam ipsius Sancte Strigoniensis Ecclesie Prepositi, vel Judicis seu Comitis ipsius Prepositi et Capituli, qui ab eisdem fuerit pro tempore constitutus, si cause qualitas hoc requirit, coram alio forsan citatus Judice, uel Comite comparere teneatur; quod eciam sub Regie indignacionis interminacione omnibus prorsus Regni nostri Judicibus auctoritate presencium districcius imperamus. Eximentes una cum omnibus alijs Sancte Strigoniensis Ecclesie possessionibus et jobagionibus omnibus tam generaliter, quam eciam specialiter villam Zebheleb, vicinam ville Nemty prope Corponam, et villam Gereky prope Ipul, et omnes alias a jurisdiccione Comitis Huntensis nominati, qui pro tempore de Regia gracia fuerit constitutus; qui vero aliquem jobagionum dicte Ecclesie Strigoniensis in Zebheleb commorantem ciuilibus et pecuniarijs causis uoluerit conuenire, eciam coram ipsius ville villico, sicut et in alijs liberis villis Regni nostri, si voluerit, consequi poterit justicie complementum. Scientibus omnibus, et pro firmo tenentibus, et specialiter nostro Huntensi Comite, quicunque alternis vicibus in Huntensem Comitem de liberalitatis Regie munificencia fuerit sublimatus, quod maxime indignacionis Regie aculeos sue desidie de cetero culpa, nostris tam pijssimis refragando mandatis, incurret, si secus presumpserit, quod non credimus, attemptare; et quitquid contra eosdem ipsius ville uel villarum jobagiones judicando ipsos inuitos, cum suo parere judicio nullatenus teneantur, idem Comes fecerit, uel decreuerit judicando, cassum penitus et irritum habeatur; et actor seu aduersarius, qui citare fecit eosdem, a sua cadat penitus accione. Nec eciam huius nostri priuilegialis indulti quesitum in fraudem reconueniri possint et debeant dicte Sancte Strigoniensis Ecclesie jobagiones ville predicte, nec fideiussores prestare cogantur, ut respondeant reconuenienti coram Huntensi Comite, uel alijs Judicibus, in quorum presencia ipsi villani de Zebheleb urgente necessitate compulsi justiciam consequendi, conuenire alios forsitam suis vicibus compelluntur; quin, sicut nolumus dictos jobagiones nostre Sancte Strigoniensis Ecclesie coram alijs Regni nostri Judicibus seu quibuscunque Comitibus conueniri; sic eciam ipsos sepedictos Ecclesie nostre jobagiones de Zebheleb nec agentes contra alios Judicij in figura, in ipsorum, Comitis videlicet Huntensis et aliorum presencia quorumcunque Comitum, reconueniri permittimus, auctoritate presencium coram ipsis; ne nostre tam iustissimum, tamque deuotissimum Serenitatis indultum priuilegium, multa nostrorum Baronum, ac sublimium Optimatum Regni nostri, seu Procerum consilio maturiore decretum, quod firmissimum esse volumus omni euo, saltim taliter indirecte ualeat lacesciri. Adiicimus eciam presentis nostri priuilegij per tenorem, quod nullus prorsus Baronum Regni nostri, videlicet nec noster Comes Palatinus, nec Judex Curie nostre, nec Magister Thauarnicorum, nec quispiam alius nobilium Regni nostri, quacunque prefulgeat dignitate, descensum suum presumpmat facere super villam eandem Zebheleb sepedictam; quod si quisquis contra hoc nostrum indultum venire presumpserit, reus dati dampni Sancte Strigoniensis Ecclesie eo ipso, quod descensum in dicta villa fecerit, comprobato per omnia ad iuramentum Judicis ac quatuor Juratorum dicte ville, tamquam si alijs legittimis probacionibus de consuetudine Regni nostri conuictus extiterit, puniatur. Hoc idem dicimus de predonibus et latronibus Regni nostri, qui dictam villam offenderent spoliando, uel aliquos jobagiones, aut aliquem ville eiusdem commeantes, aut transeuntes negociacionis sue pro causa, per Regni nostri itinera, forsitan spoliarent: verum ubi dampna maiora infligerentur toti ville, aut aliquibus villanorum; tunc Sancte Strigoniensis Ecclesie Decano adiuncto, quantitatem et qualitatem dampnorum suorum jurisjurandi religione dependant, per quod aduersarij eorum, qui ville, vel villanis nocuerint, pro conuictis per omnia plenarie censeantur. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis patris domini Th(ome) Episcopi Waciensis aule nostre Cancellarij dilecti et fidelis nostri; anno Domini millesimo CCş LXXXş octauo, Regni autem nostri anno sextodecimo, indiccione prima, quartodecimo kalendas Maij.
(Zsigmond király 1412-ki átirata után Knanz Nándor, Magyar Sion III. köt. 696. l.)