Nicolaus Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri... Archiepiscopo Ragusino salutem et Apostolicam benedictionem. Movet animum mentemque sollicitat, commissa nobis a Domino super custodiam gregis sui cura sollicitudinis generalis, ut de dilectorum filiorum... Potestatis, Antianorum, Consiliariorum et Communis Paduanorum, ac Civitatis ipsorum statum prospero semper refovendo successu, patris more benivoli sedulo cogitantes, eos quorum profectus salutares exquirimus, ab hiis, per que Diuina Maiestas offenditur, sollicite revocemus, et ad laudabilium exercitium actionum, quibus gratia celestis acquiritur, summopere inducamus. Ab olim siquidem, dum nos minor satus haberet, audivimus, et postquam etiam Domino disponente conscendimus gradum Apostolice dignitatis, nostris est auribus inculcatum, quod in Civitate predicta nonnulla statuta, nedum iniqua, quinimmo nefanda et horrenda, quamplurimum crudelibus studiis observantur, quorum pretextu Clerus Civitatis et Diocesis Paduanorum multimodis offensis impetitur, lacescitur iniuriis, afficitur contumeliis, et periculis exponitur dire mortis, ipsa facti evidentia super hiis testimonium perhibente. Quia igitur tante horribilis tamque execrabilis abhominationis statuta nolumus, sicuti nec debemus, urgente constientia mentem, aliquatenus tolerare, cum Deo displiceant, turbent Ecclesiam, ecclesiastice preiudicent libertati, animarum et corporum dispendia generent, cedant in iuris iniuriam, et fidelium animos scandalizent, predictos Potestatem, Antianos, Consiliarios et Commune per alias nostras sub certa forma litteras monemus, rogamus et hortamur attente, per Apostolica eis scripta mandantes, ut advertentes sollicite, quod per nephariam eorundem observantiam statutorum Potestatis, Antianorum, Consilariorum et Communis ac Civitatis predictorum fama laudabilis quamplurimum denigratur, et grave imo gravissimum salutis eorum profectibus ingeritur detrimentum; statuta omnia Civitatis eiusdem publica vel secreta, ordinationes, scripturas, quacunque forma verborum scripta sunt, seu quocunque nomine censeantur, sive specialiter nominentur ab ipsis, sive cognominentur generali vocabulo statutorum, que in quantum contra libertatem Ecclesie et rerum ecclesiasticarum et personarum sunt, prout de facto procedunt, duximus irritanda, et declaramus nullius fore momenti, ac nullius prorsus existere firmitatis, sublato cuiuslibet difficultatis obstaculo, de capitularibus seu statutariis suis aut quibusque libris vel cartis infra quindecim dies, a receptione predictarum litterarum nostrarum directarum eisdem computandos, ubicumque sunt scripta, curent penitus abolere, illa vel similia nullo umquam tempore restitutum coram te prestent publice iuramentum; sic mandatis nostris in hoc efficaciter parituri, ut devotionis sue sinceritas digne commendationis titulum mereatur. Quocirca fraternitati tue per Apostolica scripta mandamus, quatenus ad Civitatem predictam te personaliter conferens, Potestatem, Antianos, Consiliarios et Commune prefatos ex parte, nostra moneas et inducas, ut infra predictum terminum huiusmodi monitis, precibus, exhortationibus et mandatis nostris humiliter et efficaciter obedira procurent. Alioquin extunc in Potestatem, Antianos et Consiliarios predictos, et officiales eorum, et alios quoslibet, per quos Civitas regitur supradicta, excommunicationis sententiam promulgare, dictumque Potestatem, ac eos etiam prorsus inhabiles reddere ad dignitates seculares et officia quelibet et honores, et insuper Potestatem, Antianos, Consiliarios et Commune predictos generaliter et specialiter feudis omnibus, que a quibuscunque Ecclesiis et Monasterijs ac personis ecclesiasticis secularibus vel religiosis tenent, cummuniter vel divisim, Civitatem quoque predictam Studii dignitate, privilegiis et indulgentiis omnibus, ipsis et eidem Civitati super Studio ipsoab Apostolica Sede concessis, necnon et Potestaria, Capitaneatu, honore ac dignitate qualibet seculari, ita quod nullus inipsius Civitatis Potestatem, Capitaneum seu Rectorem, aut Consulem vel officialem possit eligi vel assumi, sive ad aliquod in ea officium exercendum, et si quis aliquod ex illis recipere fortasse presumpserit, eo ipso sententiam excommunicationis incurrat, nec possit ulterius ad alterius Civitatis vel loci regimen exequendum assumi, privare omnino auctoritate nostra procures. Universos quoque Magistros et scolares alienigenas de Civitate predicta prorsus expellere non postponas, ita quod ad eam absque speciail Sedis predicte licentia nullatenus revertantur, et si secus attemptare presumpserint, et obtentis beneficiis omnino priventur, et reddantur inhabiles ad alia obtinenda, et alias etiam tu contra predictos Potestatem, Antianos, Consiliarios et Commune Paduanum et Civitatem eandem spiritualiter et temporaliter, prout facti qualitas suggeret et videris expedire, procedas; contradictores per censuras ecclesiasticas, appellatione postpossitas compescendo. Datum Reate kalendis Octobris, Pontificatus nostri Anno primo.
(Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium historiam illustranti. I. köt. 106. l.)