Nos J. Dei gracia Archiepiscopus Colocensis significamus quibus expedit vniuersis presencium per tenorem, quod Oguz Comite Symigiensi ex una parte, et Aaz filio Michaelis ex altera coram nobis personaliter constitutis, tale inter se concambium confessi sunt se fecisse: quod idem Comes Oguz quandam possessionem suam Zanto vocatam in Comitatu Tholnensi existentem cum omnibus utilitatibus suis, dedit et contulit ipsi Aaz perpetuo et irreuocabiliter possidendam; et e conuerso idem Aaz Comiti Ogus dedit et contulit porcionem suam, quam habet in Royk cum omnibus utilitatibus suis similiter perpetuo possidendam. Ita quod si idem Comes Oguz occasione eiusdem concambij super ipsa possessione Royk vocata processu temporum per quempiam impeteretur, ipse Aaz eundem expedire tenebitur proprijs laboribus et expensis. Si uero expedire non posset, de alia possessione sua pro ipso coneambio eidem Comiti Oguz dare tenebitur possessionem equiualentem similiter perpetuo possidendam. Si uero Comes Oguz eundem Aaz ab impeticione expedire non posset, reddet sibi predictam possessionem suam Royk, quam recepit ab eodem. Datum in villa Gyos Lapa in festo S - - - - - anno Domini MşCCş LXXXş octauo.
(Eredetie bőrhártyán, a hátal oda nyomott pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)