A B C
Uniuersis presentes litteras inspecturis Capitulum Ecclesie Strigoniensis saluten in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus per uenire, quod mulier nomine Constancia filia Gregorij de partibus Vltradanubialibus, relicta videlicet Alexandri de villa Chuu de Comitatu Strigoniensi et de Dyocesi Wesprimiensi, ac Phylippus adolescens filius eiusdem, ad nostram presenciam accedentes, terciam partem totalis feneti Rogerij et Lenduey in territorio de Chnu, quam ipsi habebant, cuius duas partes honestus vir Comes Godynus ciuis Strigoniensis a filijs eorundem Rogerij et Lenduey iam dudum empcionis titulo comparauit, prout in nostro priuilegio exinde confecto dicitur contineri, duabus marcis mercimonialis argenti plene habitis et receptis, se ipsos confessi sunt vendidisse et assignasse eidem Comiti Godyno et suis posteritatibus in perpetuum possidendam. Quod idem fenetum incipiens a terra ville Cholnuk iacet versus Ecclesiam ville de Chw predicte, sicut hec omnia et sigula premissorum ab eadem muliere et filio suo, et a Magistro Abraam familiari eiusdem Comitis Godyni, nomine et vice ipsius domini sui comparente, recollegimus et didicimus eciam seriatim. In cuius rei firmitatem perpetuam et memoriam sempiternam presentes litteras ad peticionem et instanciam eorundem nostro sigillo dedimus communitas. Datum per manus discreti viri Magistri Cypriani Ecclesie nostre Lectoris anno Domini MşCCşLXXXş VIIIş: tercio nonas Octobris.
(Eredetie bőrhártyán, vörös-sárga selyemzsinóron függő, pecsét alatt, a budai kir. kamarai levéltárban.)