Nos Magister Carachinus Prepositus et Capitulum Jauriensis Ecclesie damus pro memoria, quod Erd, Wynabur, Herando, Samsone nobilibus de Zurchuk pro se et pro vniuersis cognatis eorum de linea generacionis sue ab una parte, Bench filio Peturne de eadem similiter pro se et pro Pousa, filio Chekez cognato suo ex altera coram nobis constitutis; ijdem Erd, Wynabur, Herandus et Samson uice et nomine omnium cognatorum suorum prefatorum confessi sunt, quod porcionem eorundem Bench et Pouse in eadem terra Zurchuk, scilicet in ea parte, que ad ipsos a Zuda, Carachino et cognatis eorum deuenit in communi diuisione a porcionibus suis cum certis metis separando eisdem Bench et Pouse propter bonum pacis in uno ordine a parte metarum terre Zuda, Charachini et cognatorum suorum pacifice possidendam reliquissent. Cuius quidem separate porcionis metas et circumstancias tales esse dixerunt: quod inprimis ab oriente in Ogogteluk sunt tres mete; inde uenit et intrat in magnam viam in eadem plaga ducentem in Bogdan, et transit domum dicti Bench, et flectitur uersus aquilonem, et uenit ad duas metas iuxta eandem viam erectas; eundo inde parumper reuertitur uersus orientem, ubi sunt due mete; item inde uenit ad aquilonem uersus Vruzy, ubi sunt due mete; inde uenit iterum ad orientem ad quandam siluam Telukfeu uocatam ad erbosam viam, ubi sunt due mete; inde transit illam siluam ad occidentem et uenit iterum ad uiam procedentem de Vruzy, vbi sunt due mete; inde in eadem plaga super eandem uiam sunt due mete; item ad aquilonem redeundo in longitudine unius iugeris sunt due mete; inde uadit ad occidentem uersus paludem Zyktou, ubi sunt due mete; abhinc flectitur iterum ad aquilonem uersus terram Duba, et uenit ad duas salices, ubi sunt due mete; inde nenit ad meridiem ad rubum, ubi sunt due mete; inde peruenit ad priores tres metas capitales. Datum tercio die post fetum Beate Lucie Virginis anno Domini millesimo ducente simo octagesimo octauo.
(A győri káptalannak 1290-ki átiratából a nemzeti muzeum irattárában. Ezen okmánynak gyűjteményünk IV. kötetében 328. 1. ujabb másolat után közzétett szövegében lévő több hibánál fogva, azt ujból itt közöljük.)