Capitulum Ecclesie Nitriensis omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presentem paginam iuspecturis salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum noticiam testimonio presencium volumus peruenire; quod discretus vir Ma gister Ladizlaus Prepositus Sancte Strigoniensis Ecclesie ad nostram personaliter ueniens presenciam, uolens terrena celestijs (igy) commutare, retulit nobis ministerio uiue uocis, quod quia de bonis dicte Strigoniensis Ecclesie ad promocionem sui honoris tanta partepisse allegarat, vt eidem Ecclesie de eisdem inter humane fragilitatis euentus satisfacere minime potuisset; nolens suam conscienciam racione bonorum ipsius Ecclesie iam per eundem perceptorum spiritualiter honerare; sed pocius elemosinis alleuiare; quandam possessionem suam Gereky vocatam in Comitatu Huntensi iuxta fluuium Ipul existentem, empticiam et eciam pro meritorijs seruicijs suis a domino Rege Ladizlao optentam, cum omnibus suis vtilitatibus et pertinencijs vniuersis, sub eisdem metis et terminis, quibus per ipsum habita extitit et possessa, in perpetuam elemosinam dedit, donauit et contulit Capitulo eiusdem Strigoniensis Ecclesie perpetuo iure et irreuocabiliter possidendam et habendam. In cuius donacionis testimonium nostrum priuilegium cum pendenti nostro sigillo eidem Strigoniensi Capitulo ad peticionem eiusdem domini Ladizlai Prepositi duximus concedendum. Datum per manus domini Farkasij Lectoris Ecclesie nostre; anno ab Incarnacione Domini MşCCş octuagesimo octauo, septimo kalendas Maij.
(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion III. köt. 695. l.)