A B C
Capitulum Ecclesie Beati Petri de Posoga omnibus Christi fidelibas tam presentibus quam futuris salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod Gregorio Comite filio Zoyda ab vna parte, Zayda filio Comitis Mathie coram nobis personaliter constitutus; idem Comes G. confessus est viua voce, quod quandam particulam terre sue Yelseuch vocatam, iuxta terram Comitis Nicolai ab oriente adiacentem, pro debito octo marcarum, quibus supradicto Zoyde tenebatur, eidem Zoyde vendidisset perpetuo possidendam; assumpmendo eundem tenere in ipsa terra, tam a se, quam a filij s suis; ita quod quicunque eundem Zoydam racione ipsius terre impetere voluerit, ydem G. cum filijs suis tenebitur expedire proprijs laboribus et expensis. Si uero expedire non posset, de terra sua hereditaria in alio loco, vbi Zoyda voluerit, terram tanti vatoris et tante vtilitatis statuere debebit pro eadem. Cuius terre, sicut idem Comes Gregorius dixit, prima meta incipit super Oryauicha potoka in arbore albi salicis, transiens versus orientem; et transita quadam via ascendit ad Crysnaglaua; inde descendit ad metas et terminos terre Hursouch, et ibi per quoddam mege in latere byrch tendit versus meridiem ad arborem piri; inde peruenit ad metam terream; inde flectitur uersus occidentem et per vallem, que diuidit a Nicolao filio Hrank eundo cadit in Oryauicha; et per ipsum Oryauicha tendendo superius uersus aquilonem peruenit ad quoddam molendinum; et per Oryauicha potaka, que in fossato eiusdem molendini currit, tendit superius et cadit iterum in magnam Oryawycha; et per ipsam magnam Oryauicha peruenit ad metam antedictam, ibique terminatur. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roborando. Datum anno Domini MşCCşLXXXş octauo.
(Eredetie bőrhártyán, a sárga-vörös-violaszinű selyemzsinóron függött pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)