A B C
Nos Capitulum Ecclesie Sancti Michaelis de Castro Ferreo notificamus tenore presencium vniuersis, quod Joliannes filius Enduru de Kubulkuth, Michael et Dionisius filij eiusdem, pro se et pro Valentino ac Paulo fratribus suis coram nobis constituti, de terris suis hereditarijs Cheh nuncupatis terram usui trium aratrorum sufficientem, in qua stat ecclesia in honore Beati Martini confessoris, sitam a parte aquilonis, ex consensu et voluntate Comitis Onch filij Comitis Thiburci personaliter astantis, vendiderunt Comiti Nicolao filio Buda pro nouem marcis latorum denariorum iure perpetuo pacifice et quiete inreuocabiliter possidendam heredum in heredes. Cuius quidem terre mete sic incipiunt: quod prima meta incipit ab occidente a meta eiusdem Comitis Nicolai in uia cruce signata, et currit ad aquilonem in magna via, ubi peruenit ad metas angulares; de quibus uertit se ad orientem, et currit per virgulta in magno spacio; deinde subyt terram arabilem usque riuum Oziuag nuncupatum, ubi sunt due mete terree; que saliendo intrat iterum terram arabilem, et intrat siluam magnam, et sic cum latitudine viginti quinque iugerum uenit ad alias metas angulares; de quibus currendo per ueteres metas iuxta quandam uiam directe ad meridiem peruenit ad metas Comitis Nicolai antedicti, ibique terminatur. Hoc adiecto, quod Johannes et filij sui ac ipsorum heredes Comitem Nicolaum et ipsius heredes a molestantibus omnibus racione terre uendite tenentur expedire proprijs laboribus et expensis; qui si expedire nequirent, extunc terram eque ualentem in alijs terris ipsorum hereditarijs tenentur statuere Comiti Nicolao supradicto. Quod ut ratum sit, presens scriptum contulimus nostro sigillo communitum. Magistro Michaele Preposito Ecclesie nostre, Jacobo Custode, Cozma Decano existentibus. Anno ab Incarnacione Domini MşCCş octuagesimo octauo.
(Eredetie bőrhártyán, a sárga-vörös-violaszinű selyemzsinóron függött pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)