Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie memorie commendantes significamus quibus expedit vniuersis; quod nos vniuersas possessiones Ecclesie Beate Virginis de Insula in Regno nostro ubique existentes, simul cum tributis in castro Budensi in foro, et in Pesth exigendis; item vineis, molendinis fenetis, siluis et piscinis, que uulgariter tana nuncupantur; item palacia in Calidis Aquis existencia, simul cum mansionibus pertinentibus ad ipsa; et specialiter Monasterium de Teluky, simul cum uilla, racione Patronatus pertinenti ad idem, auferendo a quolibet, reddidimus et restituimus eidem Ecclesie Beate Virginis; eo modo et ea plenitudine, quemadmodum per Belam karissimum auum nostrum, et Stephanum karissimum patrem nostrum, Reges illustrium recordacionum donate extiterant et collate, iure perpetuo et irreuocabiliter possidendas: omnia instrumenta si que per aliquem super facto collacionis dictarum possessionum a nobis optenta essent uel extitissent, cassa et uiribus irrita esse uolumus, et per omnia presentibus rouocamus. Datum in Rakus in octaua Ascensionis Domini, anno Domini MşCCş octuagisimo nono.
(Eredetie bőrhártyán, a hátul odanyomott pecsétnek töredéke megvan, a budai kir. kamarai levéltárban. Ugyanott őriztetik ezen okmánynak Palóczi László országbiró által 1463. „Bude sabbato proximo post festum Visitacionis Gloriosissime Virginis Marie”, papiron „Petrus litteratus de Kezthewlcz legittimus procurator religiosarum dominarum Anne Priorisse et Conuentus sororum sanctimonialium Claustri Beate Marie Virginis de Iusula Leporum” kiadott törvénykezési átirata.)