Capitulum Jauriensis Ecclesie vniuersis Christi fidelibus presencium noticiam habituris salutem in Domino. Nouerit vniuersitas vestra, quod Comes Valentinus filius Valentini de Gyourou coram nobis constitutus personaliter exhibuit nobis quoddam antiquum priuilegium suum sub nostre Communitatis sigillo confectum ante aduentum Tartarorum, qui temporibus quondam Bele Illustris Regis Vngarie primo Regnum Vngarie inuaserunt; et licet illud priuilegium pre nimia vetustate quasi consumi videbatur, et in quibusdam locis tinearum corrosionibus esset demolitum; tamen littere eiusdem coram nobis seriatim perlegi potuerunt: et petiuit idem Comes Valentinus a nobis instanter, quod ipsum priuilegium renouaremus, tenorem eiusdem nostris presentibus inseri faciendo. Cuius quidem priuilegij tenor talis est:
Capitulum Jauriensis Ecclesie stb. (következik a győri káptalannak 1241-ki bizonyságlevele, mint gyűjteményünk VII. vagyis a második folyam II. kötetében 125. l.)
Nos igitur quia in dicto priuilegio nullam fraudem uidimus apparere, et sigillum nostrum eidem priuilegio appositum uerum recognouimus, idem priuilegium de uerbo ad verbum rescribi faciendo renouauimus et renouatum apposicione nostri presentis autentici sigilli duximus roborandum. Datum Vş nonas Marcij anno Domini MşCCş octagesimo IXş. Magistro Carachino Ecclesie nostre Preposito, Dominico Cantore; Bors Lectore, Stephano Custode existentibus.
A B C
(Eredetie a Rumy család levéltárában, másolata a magyar academia irattárában.)