Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Vt ea, que in tempore geruntur, ne cum tempore defluant et labantur, litterarum solent testimonio communiri seu perhempnari; inconcussum quippe permanet, quod Regio fuit patrocinio communitum. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire: quod accedentes ad nostram presenciam ciues de Byzturche exhibuerunt nobis patentes litteras nostras super relaxaeione duarum parcium tributi de Byztwrche, et petiuerunt a nobis humiliter suplicando, vt ipsas ratas habere, et nostro innouare et confirmare priuilegio de beniguitate Regia dignaremur. Quarum quidem patencium litterarum tenor talis est:
Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Vngarie significamus quibus expedit tenore presencium vniuersis: quod quia ciues nustri de Byztwrch per vastus et incendia Tartarorum plurimum sunt destructi et depauperati, eisdem huiusmodi graciam duximus faciendam, vt terciam partem tributi de Byztwrche, et non vltra, dare et persoluere teneantur; ita vt de duabus partibus tributi sint expediti et absoluti; nullus autem hominum vltra id eosdem molestare audeat vel presumat. Datum Waradini in festo Beate Marie Magdalene.
Nos itaque iustis et legittimis peticionibus predictorum ciuium nostrorum inclinati Regio cum fauore, ipsas patentes litteras nostras non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte viciatas, sed omnimodam continentes ueritatem, de verbo ad verbum presentibus inseri facientes, auctoritate presencium duximus innouandas et eciam confirmandas. Vt autem huiusmodi gracia predictis ciuibus per nos edita et concessa robur obtineat perpetue firmitatis, nec processu temporum per quempiam passit seu valeat in irritum reuocari aut retractari, sed in perpetuum usque in filios filiorum perseueret, presentes concessimus litteras duplicis sigilli munimine roboratas. Datum per manus venerabilis patris Gregorij Dei gracia Episcopi Chanadiensis aule nostre Vice Cancellarij, dilecti et fidelis nostri, anno Domini MşCCşXCş, sexto kalendas Junij Regni autem nostri anno decimo nono.
(Teutsch és Firnhaber, Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens I. köt. 156. l.)