Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie memorie commendantes significamus quibus expedit vniuersis, quod licet ciues nostri de Castro Budensi a nobis petiuissent annuatim nundinas celebrari; tamen quia considerauimus sororibus de Insula Virginis Gloriose dampnum per hoc in tributo suo non modicum generari, ad peticionem et instanciam domine Elyzabeth sororis nostre karissime concessimus, vt ipse nundine non debeant celebrari, prout eisdem ciuibus concessum non extitit usque modo. Datum Bude die dominico ante festum Marie Magdalene anno Domini MşCCş nonogesimo.
(Eredetie bőrhártyán, melynek hátúl oda nyomott pecsétje elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)