Elisabeth Dei gracia maior Regina Hungarie vniuersis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum peruenerit, salutem in omnium saluatore Ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serie uolumus peruenire Quod nos in signum retribucionis seu recompensacionis donorum nostri creatoris, quibus nos a gentilitatis errore reuocatam, et ad agnicionem ueri luminis perductam, multiplici effectu gracie sue decorauit, et super cetera dona sua filium nostrum karissimum ad Regni Hungarie, et filias nostras ad diuersorum Regnorum coronas prefecit, aliqualibus operibus pietatis uolestes occurrere et respondere: eidem nostro redemptori; licet respectu sue dileccionis, qua nos dilexit sine merito et amauit, respondere nequeamus; tamen cum vidua totum mittere precium desiderantes operis et amoris iuxta illud, quia manus nunquam uacua a munere reperitur, si archa cordis repleta est bona uoluntate; ordinauimus hanc elemosinam satis modicam tam pro salute domini Regis karissimi filij nostri et nostra, quam Bele Regis, domine Marie Regine consortis eius, matris nostre karissime, Bele Ducis filij sui, et domini St. illustris Regis viri nostri karissimi felicium recordacionum pro remedio animarum, quam eciam primo et principaliter pro donis a Deo nobis largitis, paulo superius denotatis ad - - - - - Sancti Saluatoris, in quo Fratres Predicatores, quos omni fauorabilitate prosequi intendimus, eidem omnium saluatori famulentur; videlicet ut collecta uiginti denariorum, qua nobis hospites nostri de Vereuche racione terragii nostri iuxta nostram ordinacionem ex nouo factam de singulis portis tenentur, eisdem Fratribus Predicatoribus ad opus supradictum annuatim persolui, et dare debeatur, donec ipsum opus Domino concedente finaliter poterit consummari.Vnde uolumus, quod quicunque istam premissam nostram ordinacionem et elemosinam ausu temerario anichilare et in irritum reuocare uoluerit, indignacionem Dei Omnipotentis et nostram senciat se merito incurisse. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam, eisdem fratribus Predicatoribus presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum in villa Oronas per manus discreti viri Magistri Laurencii Prepositi Ecclesie Sancti Petri de Posoga aule nostre Cancellarii fidelis nostri in festo Inuencionis Sancte Crucis, anno Domini MşCCş nonagesimo.
(Eredetie bőrhártyán, melyről egykor két pecsét függött a bécsi császári titkos levéltárban.)