Nos E. Dei gracia Regina Hungarie significamus vniuersis quibus expedit per presentes, quod licet quasdam villas Reginales Beelc, Rakusy et Dada uocatas in Comitatibus Symigiensi et Tholnensi existentes, olim per nos Ecclesie Beate Virginis, et deuotis ac nobilibus dominabus, Sororibus videlicet de Insula Budensi in eadem Domino iugiter famulantibus collatas, nuper cum in Symigio fuissemus constitute, abstulissemus ab eisdem; tamen quia hoc in dispendium anime nostre fecisse uidebamur, habita plena et meliori deliberacione cordis nostri, uillas prenominatas ob remedium anime nostre ex munificencia Reginali, cum omnibus utilitatibus et pertinencijs earundem vniuersis, auctoritate presencium prefate Ecclesie, et dominabus ac sororibus eisdem restituendas et reddendas duximus, nec non restituimus, reddidimus, et reddimus perpetuo iure possidendas, prout eisdem primitus dinoscimur contulisse. Datum Strigonij quarto die Conuersionis Sancti Pauli Apostoli, anno Domini MşCCş nonagesimo.
(Eredetie bőrhártyán, a hátúl oda nyomott pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)