Frater Dominicus Magister Domus Hospitalis Sancti Regis Stephani de Strigonio, et totus Conuentus Cruciferorum loci eiusdem vniuersis presentes litteras inpecturis salutem in largitore salutis. Vniuersorum noticie tenore presencium innotescat; quod nobilis vir Adrianus, filius Symonis de Malos, et Magister Anyanus Notarius discretorum virorum Capituli Strigoniensis, nomine et vice eorumdem dominorum suorum ad nostram presenciam accedentes, priuilegium eiusdem Capituli nobis presentarunt, continens hunc tenorem.
Vniuersis stb. Capitulum Ecclesie Strigoniensis stb. (következik az esztergami káptalannak okmánya mint fentebb. 386 sz. a.)
Pecierunt itaque ijdem Adrianus et Magister Auyanus a nobis instanter, dicentes, quod cum predictum concambium terrarum supradictarum ipsius Adriani et prefati Strigoniensis Capituli processerit de consona et beniuola uoluntate, prenotatum priuilegium Capituli Strigoniensis in publicam formam nostri priuilegij transcribi et inseri faceremus. Nos autem peticionem eorum considerantes esse congruam racioni, predictum priuilegium de uerbo ad uerbum redigentes in tenorem presencium, quemadmodum est premissum, sigilli nostri appensione duximus presentem paginam roborandam. Datum anno et die superius annotatis.
(Az eredeti után Knauz Nándor Magyar Sion III. köt. 706. l.)