Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie fidelibus suis Capitulo Strigoniensi salutem et graciam. Fidelitati vestre mandamus precipiendo, quod cum Comite Thoma de Scenthkeral, homine ad hoc per nos et per Gregorium Banum Judicem Curie nostre deputato, mittatis vnum ex vobis fidedignum, coram quo idem Comes Thomas, vnacum homine quatuor Judicum Nobilium de Comitatibus Hunth et Neogradiensi constitutorum, quem ijdem ad hoc deputauerint, associato eciam ad hoc homine venerabilis patris Archiepiscopi Strigoniensis, Demetrium filium Dobak, et Tybam fratrem eius, Chapk, et Elek fratrem eiusdem, Mikom, Phylippum et Benedictum cognatos eorum, in quasdam possessiones Deers et Demetrij filiorum Hunt, Dragul et Legen vocatas, in quas ijdem Demetrius et, Thyba ac alij cognati sui iuxta continenciam ipsarum litterarum nostrarum introire debeant, introducant permansuros in eisdem, sine destruccione possessionum earumdem usque ad exitum presentis negocij, quod agitur inter eosdem Deers et Demetrium ab una parte, et Cepk ac alios cognatos eiusdem predictos ex altera coram uobis. Volumus tamen, quod medio tempore (iusti) proventus, videlicet vsusfructus dictarum possessionem per eosdem, qui in predictis possessionibus resident, percipientur sicut decet. Posthec nobis huius seriem, cum statu et qualitate dictarum possessionum, prout idem homo noster in introitu ad easdem possessiones inuenerit, nobis fideliter rescribatis. Datum prope Monasterium - - tercio die Beati Mathey Apostoli.
(Az esztergami káptalannak jelentéséből, mint alább a mélt. báró Perényi család levéltárában.)