Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie fidelibus suis Communitati Ciuitatis Spalati salutem et graciam. Quia nobis semper fidelitatis opera exhibuistis indefesse, uos prosequimur Regio cum fauore; sed quia propter variarum guerrarum discrimina ad nos accedere nequimus usque modo. Intelleximus, quod vos Judices extraneos de alijs Regnis recipere consueuistis; quod non est fidelitatis indicium. Ciues eciam nostros Tragurienses non modicum discrimini perturbare; quosdam eciam nobis fideles de vestra Communitate expulistis. Quare fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus, si nos, naturalem dominum, Regem Hungarie et Croacie cognoscitis, ex nunc Judices extraneos de Communitate vestra expellatis, et de Regno nostro nobis fideles pro Potestate vobis assumatis; ac ciues nostros Traguriensis non presumatis in aliquo pertubare. Si autem aliquam habetis accionem contra ipsos, experiamini coram nobis iusticia mediante. Illos eciam nobis fideles, quos de Regno nostro exclusistis, reducatis; et bona ac possessiones restituatis eorumdem. Preterea quatuor ex vobis meliores, si nobis fideles esse vultis, vsque festum Sancti Michaelis ad nos transmittatis, ut nos vna cum ipsis de bono statu Regni Croacie ordinemus. Datum Bude in festo Sancti Laurencij martiris.
(Lucius, Memorie storiche di Trau. 93. l.)