Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie fideli suo Paulo Bano salutem et graciam. Conquesti sunt nobis Communitas ciuium de Ciuitate nostra Tragurij, quod tu ipsos non desistis molestare, petendo ab eis obsides, vt tibi teneantur deseruire,et faciendo descensus super terras eorundem, et alias quam plures iniurias irrogans. Verum cum nos hospites nostros nolimus per quempiam molestari, seu eciam grauari: tibi mandamus firmiter per presentes, quatenus a molestacionibus eorundem ciuium Traguriensium omnino retineas manus tuas; non permittendo eosdem nec per fratres tuos, seu alios quoslibet, aut per ciues Spalati et de Sibenigh agrauari. Et si obsides ipsos recepisses reddas et restituas; et si aliquos ijdem habent, ac Commune, contra ipsos experiantur coram nobis iure iusticia mediante. Alind uon facias, sicuti graciam nostram caram habes. Judices existentes in Ciuitatibus de Tragurio, de Sibenigh, et de Spalato, nisi de nostro Regno, vllatenus paciaris; populos eciam, qui de Spalato pro fidelitate, nobis debita sunt expulsi, ad eamdem Ciuitatem auctoritate nostra introducas, restitueudo omnia bona et possessiones eorundem. Datum Bude in die tercio Sancti Laurencij martiris.
(Lucius Memorie storicha di Trau 92. l.)