Excellentissimo domino suo domino Ladizlao Dei gracia illustri Regi Hungarie Capitulum Ecclesie Strigoniensis oraciones in Domino tam debitas quam deuotas. Vestra nouerit Celsitudo, nos recepisse uestras litteras in hec uerba.
Ladizlaus D. gr. Rex Hungarie stb. (következik IV. László királynak iktatási parancsa mint fentebb 404. sz. a.) Nos igitur mandato uestro satisfacere reuerenter et fideliter cupientes, cum homiue uestro predicto, et homine domini nostri Archiepiscopi, ad exequendum factum predictarum villarum hominem postrum ydoneum et fidedignum curauimus pro testimonio destinare; qui tandem ad nos reuersi nobis concorditer recitauerunt: quod ipsi iuxta mandatum uestrum Demetrium filium Dobak, Thybam fratrem eius, Cepk, et Elek, et cognatos eorum in crastino quindenarum Sancti Michaelis ad predictas villas pacifice introduxissent, et ipse Demetrius filius Hunt, qui in ipsa villa Dragul tunc temporis fuit iuuentus, de eadem cum sua familia recedendo eos recepisset in pace, et intrare in ipsas villas quiete permisit. Adiecerunt eciam, ut cedem ville preter duas mansiones vacuas, que in villa Dragul inuente faerunt, habitatoribus plene essent et populis constitutis in eis cum eorum bonis et rebus; in villa autem Legen una domus est suis habitatoribus destituta. Judices uero de Hunt et de Neograd ad introduccionem predictarum villarum requisiti, suum hominem eis dare negarunt; sicut hec omnia et singula premissorum ab ore hominis uestri et nostri ac ab ore hominis domini nostri Archiepiscopi didicimus et recollegimus seriatim.
(Eredetie bőrhártyán, a zárpecsét elveszett; a mélt. b. Perényi család levéltárában.)