Excellentissimo domino suo L. Dei gracia Illustri Regi Hungarie Capitulum Ecclesie Strigoniensis oraciones in Domino debitas et deuotas. Cum receptia litteris Uestre Serenitatatis sub sigilo anuli uestri nobis directis hominem nostrum cum Magistro Renaldo Preposito Ecclesie Sancti Thome martiris de Strigonio homine uestro misissemus, cuius testimonio quandam terram Sceun uocatam in Comitatu Kamariniensi adiacentem, super quam quondam hospites Regales residebant, sicut dicitur, quam Nicolaus nepos Wech nomine terre vacue a uobis sibi dari pecijt, sicut in predictis uestris litteris nobis scripsistis, dictus Magister R. Prepositus reambularet et statueret prefato Nicolao, si non fieret contradictum; ijdem R. Prepositus homo uester et homo noster ad nos postmodum reuersi nobis concorditer retulerunt: Quod ipsam terram Sceun, quam penitus vacuam inuenerunt, nulla curia vel domo in ea existente, ipse R. Prepositus reambulauit presentibus commetaneis et vicinis, et sicut creditur, et uisu metiri potuit, sufficit ipsa terra ad quadraginta aratra uel circa. Sed quidam iuuenis, qui se Stephanum filium Petri esse dixit, super eadem terra comparendo, protestatus est et dixit, se habere in eadem terram vnius aratri hereditariam; patrem suum in eadem terra domum habuisse, et ibidem mansisse asserendo; sed nunc nec ipsius Stephani, nec alicuius alterius domus est in eadem. Item quandam particulam eiusdem terre superiorem a parte Kamarun, que quidem particula creditur esse trium aratrorum, officialis Walterij Comitis de Kamarun dixit esse eiusdem W. Comitis domini sui; asserendo, quod ipsa particula fuerit piscatorum domini Regis, et quod eam dominus Rex Waltero Comiti contulisset; et idem officialis Waltery Comitis super eadem particula, que separata est metis, sed non multum antiquis, nomine domini sui W. Comitis contradixit. Sed excepta hac particula, que trium aratrorum esse creditur, ut predictum est, et terra vnius aratri, quam Stephanus suam esse dicit, super reliqua parte tocius predicte terre non extitit per aliquem contradictum; et sic eandem terram Sceun, habentem fenetum, et ab vna sui parte iuxta Danubium adiacentem, sed siluam uel alias utilitates non habentem, ut dixerunt, idem R. Prepositus statuit et assignauit Nicolao nepoti Wech memorato. Racione autem predicte particule, super qua nomine Waltery Comitis contradictum extitit, eundem W. Comitem citauit ad uestram presenciam, assignando sibi pro termino diem quintumdecimum computandum ab eo die, quo Barones uestri, et Comes Walterus iuter eos, post reuersionem suam de Vienna, Uestram viderunt Maiestatem. Datum in vigilia Pentecostes.
Kivü1: Domino suo Illustri Regi Hungarie pro Nicolao nepote Wech super terra Sceun.
(Eredetie bőrhártyán, a zárpecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)