Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Integritas reipublice vigore presidencium solidatur: dum enim manus nostras ab iniurijs abstinemus, dum subiectis iusticiam conseruamus; interim judicis sequimur arbitrium, et dignis meritis a Domino premiamur. Ad vniuersorum igitur tam presencium quam futurorum noticiam harum serie volumus peruenire: quod accedens ad nostram presenciam Mathias filius Andree nobis humiliter supplicauit; quod cum Andreas pater eiusdem quasdam particulas terre de Lyptow, Cermule et Luhela vocatas, a gloriosissimo Rege Bela auo nostro clare memorie fuisset suis meritorijs obsequijs assecutus, sicut in eiusdem Bele Regis priuilegio plenius continetur; demum tempore procedente, dominus inclytus Rex Ladizlaus succedens Regi Stephano inuicem predictam donacionem in eiusdem Mathie persona filij memorati Andree propter auri fodinam ibidem de nouo repertam per commutacionis titulum immutauit, quandam aliam terram Nedozer uocatam in de Turoch Comitatu existentem, eidem in concambium conferendo, suoque donacionis priuilegio roborando; supplicans humiliter et deuote, vt ipsam terram Nedozer superius nominatam, iusto ad ipsum titulo deuolutam, nastro dignaremur priuilegio confirmare, ipsa priuilegia nostro conspectui exhibendo. Quorum priuilegiorum tenor talis est:
Bela D. gr. Hungarie stb. Rex stb. (következik IV. Béla királynak 1269-ki adománylevele, mint gyüjteményünk VIII. vagyis a második folyam III. kötetében 231. l.)
Priuilegium autem dicti domini Regis Ladizlai continet hunc tenorem:
Ladizlaus D. gr. Hungarie etc. Rex etc. (következik IV. László királynak 1278-ki okmánya mint gyüjteményünk IX. vagyis a második folyam IV. kötetében. 207. l.)
Nos igitur pia lenitate Regie Maiestatis secundum exigenciam et plenitudinem justicie eiusdem Mathie filij Andree iustis peticionibus inclinati, premisse commutacionis seriem siue formam ratam habentes, cuius causam et originem traxerit et habuerit inicialiter a Serenissimo Rege Bela auo nostro karissimo, cuius nomen in euum per gloriam uinere censetur, auctoritate presencium duximus corfirmandam. In cuius rei mentoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roborando. Datum per manus venerabilis viri Magistri Theodori Prepositi Albensis, aule nostre Vice Cancellarij, dilecti et fidelis nostri, anno Domini M°CC ° nonagesimo, Regni autem nostri anno primo.
(Hiteles másolata Körmöczbánya sz. k. város levéltárában.)