Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus preseucium noticiam habituris salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod Mychael filius Emirici de Bana Comes Tauarnicorum nostrorum ad nostram accedens presenciam exhibuit nobis priuilegium domini Ladizlai Illustris Regis Hungarie karissimi fratris nostri super terris Castri nostri Supruniensis Osl, Scechyn et Kecheneg uocatis confectum, petens a nobis cum instancia, vt nos ipsum priuilegium ratum habere, et nostro priuilegio dignaremur confirmare. Cuius quidem priuilegij tenor talis est: (L)adizlaus D. gr. Hungarie stb. Rex stb. (következik IV. Lászlónak 1280-ki adománylevele mint gyüjteményünk IX. vagyis a második folyam IV. kötetében 276. 1.)
Nos itaque ipsius Comitis Mychaelis iustis peticionibus inclinati, quia uidimus ipsas terras Comiti Nicolao fratri eiusdem pro morte Sebastiani fratris sui sub castro Jauriensi interempti, et uulneribus ipsius Comitis Nicolai esse collatas; quia eciam inspeximus ipsum priuilegium non abrasum, non cancellatum, nec in aliqua sui parte uiciatum, tenorem eiusdem de uerbo ad uerbum presentibus inseri facientes, auctoritate presencium confirmamus, relinquentes ipsas teras dicto Comiti Mychaeli et filijs Nicolai pacifice possidendas, duplicis sigilli nostri munimine roborando. Datum per manus venerabilis viri Magistri Gregorij Albensis Ecclesie Electi, aule nostre Vice Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini M°CC° nonagesimo, sexto kalendas Decembris Regni autem nostri anno octauo.
(Eredetie bőrhártyán, a függő pecsét már lehullott, a nemz. muzeum kézirattárában.)