Nos Andreas Dei gracia Rex Vngarie significamus omnibus quibus expedit et presentes ostendentur, quod licet Judex et Jurati, ac Vniuersitas ciuium de Monte Pestiensi in multis dampnificauerint sorores seu sanctimoniales de Insula Virginis Gloriose, prohibendo tributa earundem, quod in porta castri et in foro exigi consueuit tempore nundinarum suarum; ad ultimum tamen per nostre iussionis iustanciam remiserunt ipsa tributa pure et simpliciter per ipsas sanctimoniaies pure et simpliciter sine impendimento percipienda quolibet, promittentes vera fide, quod officiales earundem non prohibebunt per se uel homines suos, quominus tempore predectarum nundinarum tributa sua, sicut inantea, sine impedimento quolibet libere et pacifice consequantur; alioquin penam ducentarum marcarum incurrant ipso facto, si in aliquo presumpserint contraire. Et hoc eis sentencialiter duximus inponendum. Datum Strigonij die Sabbati post festum Natiuitatis Virginis Gloriose anno Domini M°CC° nonagesimo.
(Eredetie bőrhártyán, a hátul oda nyomott pecsétnek töredéke megvan, a budai kir. kamarai levéltárban.)