Excellentissimo domino suo Andree Dei gracia Illustri Regi Hungarie Capitulum Ecclesie Sancti Martini de Scepus oraciones in Domino debitas et deuotas. Nouerit Vestra Celsitudo, quod litteris vestris reuerenter acceptis vna cum predicto Pouka homine vestro Magistrum Stephanum socium et concanonicum nostrum ad predicta mandata vestra dugimus destinandum. Qui quidem vester et noster homines ad nos reuersi concorditer nobis retulerunt: quod predictas villas seu possessiones et siluas et earum metas conuocatis sepedictis commetaneis earundem reambulassent et statuissent sepe nominato Andree nullo penitus contradicente. Mete vero predictarum possessionum et siluarum, sicut idem homo noster et vester nobis dixerunt, hoc ordine distinguntur: Prima meta, que est inter Landok et Rokus, incipit in quadam valle Quyel vocata, que vallis descendit ex niueo monte vsque ad fluuium Bela; inde vero, vbi cadit in prefatum fluuium vsque possessionem Rokus, hoc est versus plagam meridionalem directe procedendo vsque ad quendam riwlun siue ponticulum Nirer vocatum, qui ponticulus ideo Nirer est vocatus, quia incole possessionis Nirer habent libertatem secandi ligna, et hoc pro igne duntaxat, in siluis Rokus vsque ad prefatam pontem; inde vero a prefato ponte continuantur mete vsque ad quendam montem rotundum appellatum; inde vero vsque ad quendam riwlum Vysfalw, Theathonice vero Dorwsauff vocatum; inde vero ad quosdam fontes lutosos sine cognomine; inde vero vsque ad quandam arborem platani terra circumfusam; inde vero vsque ad fluuium siue riwlum Ydiswys alio nomine Libsayff; inde vero infra per dictum riwlum descendendo vsque ad viam que ducit ex possessione Rokus vsque ad possessionem Landok; et ibi vbi ca dit dicta via in riwlum Ydiswys, ibi terminantur mete inter possessiones Rokus et Landok. Et ibi eciam incipiunt mete inter Theutonicos de Bela et Landok, transeundo predictam viam directe vsque ad fluuium Vysfalw; inde vero vsque ad quandam paruam vallem lutosam, in qua est pons; inde autem directe usque ad alium pontem, qui est in fluuio Bela ex opposito quorundam moncium Kaffen vocatorum, qui montes diuidunt possessionem Landok a Theutonicis de Byrbron; redeundo autem rursum per prefatam viam vsque ad fluuium Ydiswys, vbi videlicet terminate sunt mete inter Rokus et Landok, ibi iucipiunt, vt prefertur, mete inter Thewthonicos de Bela et possessionem Rokus; inde vero descendendo penes prefatum fluuium Ydiswys vsque ad palludem quandam, vbi predictus fluuias perdit cognomen, et alio nomine incipit vocari Sworzbach; et inde semper dictum fluuium descendendo vsque ad quandam vallem siue riwlum Crvmpsayff, alio nomine Scarpataka, qui riwlus siue vallis diuidit possessiones Rokus et Nir er; et ibi vbi cadit in riwium Sworzbach, ibi perdit nomen, et ibi incipiunt mete inter Thewthonicos de Bela et inter possessionem Nirer; et sic infra transeundo per fluuium Sworzbach vsque ad fluuium Poprad, vbi est finis et terminus metarum inter possessionem Nirer et Theutonicos de Bela.
(III. Endre királynak 1290-ki megerősítő okmánya, mint fentebb 2. sz. a.)