Omnibus Christi fidelibus presentem paginam habituris, frater Nycolaus Prior et Conuentus Cruciferorum Ecclesie Sancte Trinitatis de Calidis Aquis salutem in Domino sempiternam. Quum que geruntur et aguntur, ne lapsu temporum dilaban tur, hamana inuenit racio, vt ea tenore priuilegiorum in euum perdurentur. Ad vniuersorum igitur tam presencium quam futurorum noticiam harum serie declaramus, quod Georgius, Nycolaus et Mychael filij Johannis Gybosi de Wrsegh (vi)ri bone memorie, nomine suo et nomine Johannis fratris ipsorum ab vna parte, Magister Andreas gener Comitis Iwanka ciuis de suburbio Castri Budensis ex altera, coram nobis propria constituti in persona, predicti Georgius, Nycolans et Mychael filij predicti Johannis viuo ore, mente sana et pari voto sunt confessi, dimidietatem vinee ipsorum, que iuste et legitime de Magistro Martino fratre ipsorum deuoluta extitit, sibi et suorum heredum possidenda et tenenda perpetuo, que eciam in promotorio Thusman vocato sita est, in vicinitatibus vinearum videlicet Ladizlay filij Abrae, Hermani de Kelhau de Castro supradicto, et Gerlah de Creynfeld et conterminata, de consensu et bona voluntate omnium cognatorum et proximorum suorum nullo penitus contradicente, assenciantibus omnibus commetaneis vinee supradicte, predicto Magistro Andree, et per eum desscentibus (így) omnibus suorum successorum iure perpetuo et irreuocabiliter, quiete pacifice tenendam, possidendam et habendam, pro viginti marcis fini argenti, quas plene recepisse asseruerunt ab eodem, coram nobis vendidisse; assumpmentes nichylominus ijdem Georgius, Nycolaus et Mychael, filij iam dicti Johannis, ipsum Magistrum Andream, et suorum heredum successores ab omnibus molestantibus et inquietare volentibus occasione dimidie vinee suprascripte proprijs sumptibus, laboribus et expensis emendare, liberare et expedire. (V)t igitur ne longi temporis obliuio seu decursio hanc tam sollempnem contractum, empcionem seu vendicionem possint uel valeant in irritum per quempiam retractari, nostras concessimus litteras pro peticione parcium vtrarumque sigillo nostri Conueutus munimine roboratas. Datum anno Domini M°CC° nonagesimo.
(Eredetie bőrbártyán, sárga-ibolyaszínű ép függő pecsét alatt; a budai kir. kamarai levéltárban.)