(A)ndreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus tam presentibus, quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod cum Renoldus et Jaak filij Ibed quandam terram Cheuz vocatam a domino Ladizlao Rege fratre nostro patruele sibi dari petiuissent, et idem dominus Ladizlaus Rex, quia de qualitate et quantitate ipsius terre sibi ueritas non constabat, Capitulo Castri Ferrey suis litteris dedisset in mandatis, ut Mykou homo ipsius domini Ladizlai Regis coram testimonto ipsius Capituli reambularet eandem terram, et statueret ipsis Renoldo et Jaak, si non fieret contradictum, contradictores (vero) si qui fierent ad regiam presenciam euocaret; tandem eodem Ladizlao Rege viam vniuerse carnis ingresso, et nos Divino munere in Regni solium et gubernaculum successissemus jure et ordine geniture, idem Renoldus et Jaak ad nostram accedentes presenciam litteras dicti Capituli Ferrei Castri exhibuerunt nobis in hec verba:
Excellentissimo domino sao Ladizlao Dei gracia Illustri Regi Hungarie Capitulum Ecclesie Sancti Michaelis de Castro Ferreo oraciones in Domino cum perpetue fidelitatis obsequio. Litteras Vestre Excellencie recepimus reuerenter, in quibus vidimus contineri: quod vos quandam terram Cheuz vocatam Renoldo et Jaak filijs Ibed contulissetis, super quo precipiebatis nobis, ut unum ex nobis cum Mikou fllio Georgij homine vestro mitteremus, coram quo idem Mikou homo vester reambularet ipsam terram presentibus commetaneis et vicinis, si non fieret contradictum, contradictoribus autem, si qui fierent, ad vestram prosenciam euocatis. Verum cum vesiris preceptis et m andatis fideliter in omnibus obedire debeamus, vnum ex nobi s transmisimus ad negocium exequendum; qui demum ad nos rediens retulit requisitus, quod predictam terram Cheuz vocatam reambulasset presentibus commetaneis et vieinis; et quia (i)idem non contradicebant, statuerunt ipsam terram Renoldo et Jaak filiis Ibed memoratis, super qua due mansio nes fuerant innente. Datum in die Sanctorum Cosme et Damiani.
Nos itaque consideratis fidelitatibus et seruiciorum me ritis dictorum Renoldi et Jaak, primum Ladizlao Regi, et demum nobis in expedicionibus in confinia Regni nostri emergentibus contra Albertum Ducem Austrie, qui confinia Regni nostri deuastabat, et postmodum in exercitu nostro generali, quem contra eundem Ducem Austrie habebamus, exhibitis et impensis, predictam terram Cheuz cum omnibus vtilitatibus et pertinenciis suis vniuersis per dominum Ladizlaum Regem eisdem collatam relinquimus, et de nouo dedimus et contulimus sepe dictis Renoldo et Jaak, ac per eos heredibus eorundem, heredumque suorum posteritatibus jure perpetuo et irreuocabiliter possidendam sub eisdem metis et terminis antiquis, quibus eadem terra habita dinoscitur et possessa. In cuius rey memoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri Theodori Albensis Ecclesiae Prepositi, aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri; anno Domini M° CC ° nonagesimo primo, duodecimo kalendas Augusti, Regni autem nostri anno secundo.
(Paur Iván közleménye.)