Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Congruit Regie Maiestati propensiori diligencia suorum fidelium utilitatibus et commodis uigilare, eorumque deuotis peticionibus inclinari, per quos Corone Regie commoda efficacius procurantur. Ad vniuersorum igitur noticiam tenore presencium harum serie uolumus peruenire, quod accedens ad nostram presenciam Comes Herbordus filius Herbordi de genere Osl a nostra pecijt Maiestate, ut priuilegium Serenissimi Regis Ladizlai karissimi fratris nostri patruelis, super collacione cuiusdam terre Castri Supruniensis Pertel uocate sibi traditum et concessum, ratum habere, nostroque dignaremur priuilegio confirmare. Cuius quidem priuilegij tenor talis est:
Ladizlaus D. gr. Hung. stb. Rex stb. (következik IV. László király 1279-ki adománylevele, mint gyüjteményünk IX. vagyis a második folyam IV. kötetében 239. l.)
Quia uero tantis idem Magister Herbordus in expedicione tocius Regni Hungarie generali contra dominum Albertum inclitum Ducem Austrie ad propulsandam Regni nostri iniuriam ex omnibus Regni nostri climatibus conuocata, claris milicie titulis tam in expugnacionibus castrorum, quam alias dimicando inter dubios rerum euentus claruit actibus gloriosis, ut merito laudum preconijs meruerit publice commendari, rebus prospere gestis in antea, presencia tam laudaliter (így) connectendo, ut ex nouis ministeriorum fastibus teneremur merito ex Regali munificencia ad antidota respondere: de Baronum nostrorum consilio eiusdem peticionibus fauorabiliter annuentes, dictum priuilegium domini Regis Ladizlai fratris nostri karissimi de uerbo ad uerbum insertum presentibus ratum et gratum habentes, sibi et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus auctoritate presencium duximus confirmandum. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus duplicis sigilli nostri munimine reboratas. Datum per manus discreti uiri Magistri Theodori Albensis Ecclesie Prepositi aule nostre Vice Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini M°CC° nonagesimo primo, Regni nostri anno secundo.
(Eredetie bőrhártyán, melyről vörös-sárga selyemzsinóron a régi pecsétnek csak töredéke függ; a nemzeti muzeum kézirattárában.)