Andreas Dei gracia Vngarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam harum serie nolumus peruenire, quod accedentes ad nostram presenciam hospites nostri de Saturalia Wyhel exhibuerunt nobis litteras patentes Ladizlai illustris Regis Vngarie, fratris nostri karissimi felicis recordacionis, super libertatibus ipsorum confectas, petentes cum instancia, ut easdem approbare, ratificare, nostroque dignaremur de benignitate Regia priuilegio confirmare. Quarum quidem litterarum tenor talis est:
Nos Ladizlaus D. gr. Rex Vngarie stb. (következik IV. László király 1284-ki okmánya, mint gyüjteményünk IX. vagyis a második folyam IV. kötetében 391. l.)
Nos uero predictorum hospitum nostrorum peticiones considerantes esse ueras atque iustas, predictas litteras Regis Ladizlai non suspectas, non cancellatas, non abrasas, nec in aliqua sui parte uiciatas, de uerbo ad uerbum presentibus insertas, patrocinio scripti presentis duximus confirmandas. In cuius rei testimonium presentes eisdem concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti uiri Magistri Tbeodori Albensis Ecclesie Prepositi aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini M°CC° nonagesimo primo nonis Januarij, Indiccione quarta, Regni autem nostri anno primo.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a király pecsétjének töredéke vörös-fejérzöld selyemzsinóron függ; a budai kir. kamarai levéltárban.)