Fennena Dei gracia Regina Hungarie omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Decet mansuetudinem Reginalem consideracionis oculis singulorum merita permetiri, eosque dignis attollere donatiuis, quos iuxta diguitatis sue gradum constat utilitatibus publicis insudasse. Proin ad uninersorum noticiam tenore presencium harum serie uolumus peruenire, quod discretus vir Magister Theodorus Albensis Ecclesie Prepositus, aule domini nostri Regis consortis nostri karissimi Vice-Cancellarius, ad nostram accedens presenciam a nobis humiliter suplicando postulauit, vt quandam terram nostram Reginalem Iwanch uocatam in Comitatu Albensi existentem, de munificencia Reginali, eidem et fratribus suis dare et conferre dignaremur. Verum quia nobis de qualitate et quantitate dicte terre ueritas non constabat, fidelibus nostris Capitulo Budensi nostris litteris dedimus in mandatis, ut urum ex ipsis pro testimonio mitterent fidedignum, coram quo Magister Vgrinus homo noster reambulando dictam terram presentibus commetaneis et uicinis statueret ipsi Magistro Theodoro Preposito Albensi et fratribus eiusdem, si non fieret contradictum, contradictoribus autem ad nostram presenciam euocatis contra ipsum Magistrum Theodorum et fratres eiusdem ad terminum competentem. Quod quidem Capitulum demum nobis rescripserunt in hec verba:
Excellentissime domine sue F. Dei gracia Illustrissime Regine Vngarie Capitulum Budensis Ecclesie oraciones in Domino debitas et deuotas. Recepimus litteras uestre Serenitatis hunc in modum continentes:
F. Dei gracia Regina Vngarie fidelibus suis Capitulo Budensi salutem et graciam. Cum nos terram nostram Reginalem Iwanch uocatam cum omnibus suis utilitatibus, pratis scilicet, siluis, fenetis, insulis, et omnibus alijs attinencijs suis de plenitudine nostre gracie Magistro Theodoro Albensis Ecclesie Preposito, aule Illustris Regis, karissimi consortis nostri Vicecancellario et fratribus suis duxerimus conferendam; fidelitati vestre precipiendo mandamus, quatenus mittatis hominem vestrum ydoneum, sub cuius testimonio Magister Vgrinus homo noster reambulet predictam terram, erigendo iuxta ueteres metas nouas constituat, et post hec cursum metarum, nomina siluarum, insularum, pratorum, fenetorum et omnium aliarum utilitatem predicte terre nobis fideliter rescribatis. Datum Strigonij in crastino Omnium Sanctorum.
Nos igitiur mandatis uestre Serenitatis obedire cupientes, ut teremun, cum dicto homine uestro Magistrum Lukachium socium et concanonicum nostrum misimus pro testimonio; qui demum ad nos redeuntes nobis concorditer retulerunt, quod predictam terram Iuanch presentibus commetanneis suis et uicinis reambulassent, iuxta ueteres metas nouas erigendo, constituissent discreto viro Magistro Theodoro Preposito Ecclesie Albensis, aule Illustris Regis karissimi consortis nostri Uicecancellario et fratribus eiusdem, nemine contradictore existente. Cuius quidem terre metas taliter distinxerunt; quod a parte septemtrionali circa terram Georgij et Inata surt due mete terree; deinde uadit uersus partem orientalem transiendo Danubium ad insulam Iuanchzygethe uocatam, ubi surt due mete; deinde progreditar ad Geresfuen; inde uero uadit ad Danubium Regis; deinde uadit ad Fasfuen; inde uero procedit circa terram Mathey filij Parozth ad occidentem, et transit Danubium subtus quoddam fuk, et sunt ibi due mete; deinde metatim procedend uadit ad terram Chibok Michaelis; iude uero procedit uersus septemtrionem circa magnam uiam ad predictam terram Georgij et Inatha, et ibi surt due mete, et ibi terminantur mete terre supradicte. Datum in vigilia Sancte Katherine Virginis.
Nos itaque interne consideracionis oculis recensentes eiusdem venerabilis viri Magistri Theodori Prepositi Albensis supremam prerogatiuam et preroganciam meritorum, quibus nobis circa inicia celebrandi matrimonij Diuina dispensacione celitus ordinati, eum iuxta Salomonis sapienciam coniugium a Domino preparetur, astitit et affuit suis obsequijs reuerendis, per multa terrarum spacia inter nostra incolatus dominia uersus Poloniam peragrando suis laboribus, et suorum ac inpendijs proprijs non parcendo, gratumque nobis semper erga aulam Regiam et extrinseus in nostris ministerialibus et officijs inpenderit famulatum, ut digne remuneracionis brauio merito debeat a nostra Celsitudine insigniri, multisque laudum preconijs in expedicione Regia contra dominum Albertum Illustrem Ducem Austrie Diuinitus informata, ubi secum pertraxerat multitudinem nobilium armatorum, probabiliter commendetur, et generaliter omnia Regni negocia eius prouido et prudenti consilio disponantur. In solacium et solamen uenerabilium et excellencium meritorum, que nequeunt commode presentibus explicari, dictam terram Iwanch, cum omnibus vtilitatibus suis, siluis, salicibus, pratis, fenetis, insulis; pisscinis et alijs attinencijs uni uersis dedimus, donauimus et contulimus ipsi venerabili viro Magistro Theodoro Preposito Albensi, et Comiti Ladislao et Nycolao fratribus suis, iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam. Ut igitur prefata collacio seu donacio dicte terre nulla ualeat in posterum inprobitate conuelli, nullaque temporum uicissitudine perturbari, in eternam rei memoriam presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis patris B. Dei gracia Episcopi Vesprimiensis aule nostre Cancellarij fidelis nostri, anno Domini M°CC° nonagesimo, octauo kalendas Decembris, Indiccione quarta.
(Eredetie a Rumy család levéltárában, másolata a magyar akadémia irattárában.)