Nicolaus Episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri... Episcopo Ausarensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Petitio dilecti filii Drusingonis de Chersio laici, et dilecte filie Grube de Arbo tue Diocesis nobis exposita continebat, quod ipsi olim ignari, quod aliqua esset affinitas inter eos, que matrimonium impediret, publice in facie Ecclesie matrimonium insimul contraxerunt, ac tandem iuter eos carnali copula subsecuta filios procrearunt. Quia vero postmodum ad eorum peruenit noticiam, quod quondam Silvester Johannis, loci eiusdem laicus, eiusdem Grube maritus, eidem Drusingoni tertio et quarto consanguinitatis gradu, dum viveret, attinebat, ipsi super hoc Apostolice Sedis misericordiam implorarunt, et asserentes, quod ex huiusmodi matrimonii separatione, si fieret, gravia possent in illis partibus scandala generari, aliaque pericula evenire, nobis humiliter supplicarunt, ut providere ipsis de oportuno dispensationis beneficio misericorditer dignaremur. Nos igitur, qui salutem querimus singulorum, et libenter Christi fidelibus quietis commoda procuramus, volentes predictis scandalis et periculis obviare, et predictorum Drusingonis et Grube animarum saluti paterna, in hac parte diligentia consulere intendentes, gerentes quoque de circumspectione tua fiduciam in Domino pleniorem: fraternitati tue per Apostolica scripta mandamus, quatenus si per diligentem inquisitionem super hoc a te faciendam tibi constiterit de premissis, super quibus tuam intendimus conscientiam onerare, cum prefatis Drusingoni et Grube, quod impedimento consaguinitatis huiusmodi non obsante passint in dicto matrimonio licite remanere, auctoritate nostra dispenses, prolem susceptam et suscipiendam ex eis ligitimam nuntiando. Datum apud Urbemveterem VII. kalendas Aprilis, Pontificatus nostri anno quarto.
(Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium historiam illustrantia. 110. l.)