Nicolaus Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri... Episcopo Ausarensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Petitio dilecti filii Mathei quondam Budi, et dilecte in Christo filie Drage nate quondam Andree, civium Ausarensium, nobis exposita continebat, quod ipsi olim ignari, quod aliqua esset consanguini as inter eos, que matrimonium impediret, publice in facie Ecclesie matrimonium insimul contraxerunt, et carnali tandem inter eos copula subsecuta prolem etiam procrearunt. Verum quia postmodum ad eorum peruenit notitiam, quod quarto consanguinitatis gradu ad invicem se contingunt, ipsi super hoc Apostolice Sedis misericordiam implorarunt stb. (a többi mint 32. sz. a.). Datum apud Urbemveterem VII. kalendas Aprilis, Pontificatus nostri anno quarto.
(Theiner, Vetera Momumenta Slavorum Meridionalium historiam illustrantia I. köt. 110. l.)