Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis Capitulum Ecclesie Agriensis salutem in omnium saluatore. Quum ea que aguntur in tempore, ne pariter elabantur cum tempore, litterarum solent patrocinio solidari; maxime cum id inconcussum perseueret, quod instrumentis publicis roboratum fuit. Proinde ad uniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod Comes Batyz Magnus, filius Markus, personaliter in nostri accedens presenciam, exhibuit nobis litteras domini nostri Andree Illustrissimi Regis Hungarie; quarum quidem litterarum tenor talis es:
Andreas D. gr. Rex Hung. stb. (következik III. Endre királynak iktatási parancsa, mint fentebb 13. sz. a.)
Nos itaque preceptis Regie Excellencie obedire cupientel, vt tenemur, Magistrum Briccium socium et concanonicum nostrum ac Archydiaconum de Zabowchy, vna cum homine Regio videlicet Beke filio Paznan de Val ad statucionem predicte possessionis Gumur, et omnia premilla exequenda (destinauimus): qui demum ad nos reuerli nobis concorditer retulerunt, quod ipsi feria secunda proxima ante festum Assumpcionis Beate Virginil Gloriose accessissent ad faciem prenotate possessionis Gumur, et vicinos et commetaneos suos vniuersos inibi legitime conuocando, eundem Comitem Batyz ad predictam possessionem Gumur statuissent, per ipsum et heredes suos, heredumque suorum successores jure perpetuo pacifice et irreuocabiliter possidendam, tenendam pariter et habendam; statucione autem facta per continuos dies legitimos in eadem possessione exspectantes, si per quempiam contradictum extitisset; contradictore uero nullo existente, vna cum eisdem vicinis et commetaneis eiusdem possessionis Gumur, ac alijs nobilibus quam plurimis, per ueteres et antiquas metas eiusdem possessionis Gumur perambulassent, et ubi necesse extitisset, nouas metas erexissent; et vniuersi vicini et commetanei dicte possessionis Gumur prephate statucioni, et reambulacioni et ereccioni metarum eidem Comiti Batyz consensum prebuerunt et assensum. Cursus autem metarum eiusdem possessionis Gumur, cum quibus a vicinis et commetaneis suis separatur, qualiter nobis predicti noster et homo Regius nobis vnanimiter recitarunt, taliter incipitur: Prima enim meta incipit in vna via, que de eadem Gumur ducit ad Elswa ad partes septemtrionales, et in capite cuiusdam Zalathnapatoka nomine sunt quatuor mete terree, quarum vna separat a possessione eiusdem Gumur, secunda est meta terre Ecclesie Beati Johannis Baptiste de Jazow, tercia distingit a possessione Chokothow, duarta a possessione Berechke; et de illis quatuor metis in vna uia graditur ad orientem in quodam Zalathnaberche nomine per quoddam spacium, et descendit ad quendam fontem nomine Monoroskuth, iuxta quam viam a parte septemtrionali cessisset possessioni Berechke, et a parte meridionali possessioni Gumur; et de eodem fonte currendo ad orientem cadit ad fluuium Sayo, et in eodem fluuio Sayo supra directe currit per magnum spacium, et quoddam nemus nomine Gyrusberek transeundo, quod est ex parte orientis eiusdem fluuij, peruenit ad quandam incuruacionem eiusdem fluuij Sayo, et circa quandam arborem salicis exyt de eodem fluuio et giratur ad orientem, iuxta quandam arberem salicia sant signa metarum, vbi ex parte meridionali cessisset possessioni Gumur, ex parte septemtrionali possessioni Zeplak; et deinde adhuc ad orientem currendo, et quedam fluuia vltra transeundo peruenit ad arborem zylfa; sub qua sunt due mete terree; et ab eadem arbore adhuc ad orientem parum currendo cadit ad quendam meatum fluuij Kuuesheer dictum; et in eodem meatu fluuij reflectitur ad meridiem penes quandam villam nomine Inferior Panych; qui meatus fluuij penes ortos eiusdem ville flueret; et in eodem meatu aque currit ad meridiem per magnum spacium penes quandam uiam magnam, et venit ad quendam locum salicis, vbi sunt due mete terree, cuius meatus riuuli a parte orientis cessisset possessioni Panych, a parte occidentis possessioni Gumur; et inde reflectitur directe ad orientem, et uadit ad duas arbores nyarfa vocatas, que sunt signa metarum, vbi a parte septemtrionali cessisset possessioni Panych, a parte meridionali possessioni Gumur; et deinde uadit ad duas arbores ilicis, que sunt signa metarum; et deinde peruenit ad Nogysyzpataka, et ubi ad eandem (így) patak cadit, ibi est vnus lapis pro meta commissus; et in eodem patak adhuc vadit directe ad orientem per longum spacium, et peruenit ad quandam uiam, que uia inxta quasdam arbores piri eandem patak transiens penes eandem uiam a parte orientis est vna meta terrea, et a parte occidentis secunda, cuius riuuli a parte septemtrionali cessisset possessioni Panych et a parte meridionali possessioni Gumur; et in processione eiusdem uie reuertitur ad meridiem, et uadit ad quandam arborem ilicis, sub qua tres antiquas metas reperiendo, alias tres nouas metas erexissent, quarum vna separat possessionem Panych, secunda possessionem Orohwan, tercia possessionem Gumur; et in eadem uia adhuc uadit ad meridiem, et a parte eiusdem uie orientis cessisset possessioni Orohwan, et a parte occidentis possessioni Gumur; adhuc in eadem uia currit ad meridiem, et peruenit ad quasdam arbores, vbi sunt tres mete terree, quarum vna est meta Orohwan, secunda est meta possessioni Lapsa, tercia est possessioni Gumur; adhuc in eadem uia currit ad meridiem, et penes quandam arborem piri nomine kechagow kurthuely cadit ad quendam patak Sygypataka nomine, et in eodem meatu fluuij reuertitur, et uadit ad occidentem per longum spacium, vbi a parte eiusdem fluuij meridiei cessisset possessioni Lapsa, et a parte septemtrionali possessioni Gumur; et deinde uenit ad quendam locum ubi que dam semita eandem patak transiret, exyt de eadem patak et uadit ad meridiem ad lapidem jegyku dictum, qui pro signo mete diuisisset, vbi a parte orientis cessisset possessioni Lapsa, et a parte occidentis possessioni Gumur; et ab eodem lapide uadit adhuc ad meridiem, et quandam uiam nomine qerchwta transeundo descendit ad quandam vallem Kyskemene dictam; ubi due valles iunguntur, peruenit ad quandam uiam in eadem ualle existentem, inxta quam uiam ex utraque parte sunt due mete terree, et in eadem via giratur et uadit ad occidentem, et per quoddam spacium currendo peruenit ad quandam uiam, quam inibi transeundo sunt due mete terree, et in processione eiusdem uie a parte meridionali cessisset possessioni Starnafalwa, et a parte septemtrionali possessioni Gumur; et in progressione eiusdem uie giratur ad occidentem, et peruenit ad quendam meatum riuuli de quodam stagno nomine Pykente meantem, et in eodem meatu riuuli bene currendo ad occidentem iterum cadit ad fluuium Sayo, ubi a parte meridionali eiusdem meatus riuuli cessisset possessioni Starna, a parte septemtrionali possessioni Gumur; et in eodem fluuio Sayo giratur, et directe currit ad meridiem, et per longum spacium currendo in eodem fluuio Say o peruenit penes quoddam torn ad possessionem Tornalya alio nomine Kewy constructam, vbi a parte orientis cessisset possessioni Tornalya, et a parte occidentis possessioni Gumur; et in eodem Sayo adhuc currit ad meridiem, et peruenit ad quendam angulum nemoris, et ubi de fluuio Sayo meat vnus riuulus fluuij; et in eodem meatu uadit et cadit a feketesaar; cuius meatu riuuli a parte orientis cessisset possessioni Tornalya, et a parte occidentis possessioni Gumur; et in eodem feketesaar uadit adhuc ad meridiem per longum spacium, et peruenit ad talem locum, vbi aliud feketesaar a parte occidentis means insimul cadunt, vbi a parte orientis cessisset possessioni Kyraly, et a parte occidentis possessioni Gumur; et in illo alio feketesaar giratur et uadit ad occidentem, et quasdam alias uias transeundo perueniret ad quandam uiam, que de possessione Gunya ducit ad possessionem Beye, penes quam uiam sunt tres mete terree, quarum vna separat possessionem Kyraly; secunda possessionem Beye, tercia uero possessionem Gumur; et in eadem uia reuertitur et uadit supra ad septemtrionem per magnum spacium; et in eadem uia peruenit prope ad ad eandem possessionem Beye, et ubi eandem possessionem Beye eadem uia transiret, penes aliquas terras arabiles sunt due mote terree, vbi a parte eiusdem uie orientis cessisset possessioni Gumur, et a parte occidentis possessioni Beye: et in eadem via adhuc uadit ad septemtrionem per aliquod spacium, et quandam uiam transeundo cadit ad Kukenespataka, et in eodem Kukenespataka uadit supra ad montem Akaztowhegy vocatum, et ibi cadit ad quandam uiam berchywta nominatam, in quadam berchy existente ad septemtrionem, penes quam uiam sunt signa metarum; et in eadem uia adhuc currit ad septemtrionem per magnum spacium, et peruenit ad arborem ilicis, sub qua sunt signa metarum, et cuius uie a parte orientis cessisset possessioni Gumur et a parte occidentis possessioni Beye; et in eadem berchwta, reflectitur, et uadit ad aliam arborem ilicis, sub qua sunt signa metarum; et deinde reflectitur, et in quodam berch uadit ad septemtrionem, et peruenit ad quasdam arbores tylie, iuxta quas sunt tres magne mete terree antique, quarum vna separat possessionem Ochiothok, secunda possessionem Baranchy, tercia remanebit possessioni Gumur; deinde adhuc uadit ad septemtrionem, et quasdam uias transeundo cadit ad Gyartyanospataka, et peruenit penes quandam siluam Bykes nomine, et eandem siluam transeundo cadit ad Jakatyastow, vbi a parte occidentis cessisset possessioni vel terre Baranchy, et a parte orientis possessioni Gumur; et in eodem stagno bene currendo exyt ad quoddam berchy ad arborem cherhatar vocatam, sub qua sunt signa metarum; et deinde uadit adhuc ad septemtrionem, et cadit ad unam semitam, et in eadem semita perueniet ad quoddam patak nomine patak Prepositi, et iuxta quasdam arbores salicis penes eandem patak sunt tres mete terree, quarum vna separat terram Ecclesie Beati Johannis Baptiste de Jazow, secunda possessionem Gumur, tercia possessionem Baranchy; et inde reflectitur in meatu eiusdem patak, directe uadit ad orientem, et perueniet ad easdem quatuor metas vbi inceperat; et ibi terminatur. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem eidem Comiti Batyz presentes concessimus litteras nostras priuilegiales sigilli nostri pendentis munimine roboratas. Datum Agrie per manus Magistri Johannis Ecclesie nostre Lectoris; presentibus eodem Magistro Johanne Lectore, Mathya Cantore, Mykow Custode, Martino de Patha, Symone de Zemlyn, Benedicto de Borsod, Egidio de Hungh, Briccio de Zabochy, Magistro Johanne de Heues Archydiaconis, ac alijs multis uitam ducentibus et iugitur Deo famulantibus. Anno Domini M°CC°LXXXX° primo; supradicto regnante Andrea Illustri Rege Hungarie, Lodomerio Strigoniensi, Johanne Colocensi Archyepiscopis; domino nostro venerabile patre Andrea Episcopo existentibus.
(A kiadvány egykoru párja bőrhártyán és pecsét nélkül, a budai kir. kamarai levéltárban.)