A B C
Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesie Agriensis salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Michael, Symoun et Nilaus filij Kurch de iuxta Hernad ex una parte, ab altera uero Dyonisius filius Blasij de Bukch coram nobis personaliter constituti dixerunt: quod in causis, que racione mortis dicti Blasij patris ipsius Dyonisij per ipsos filios Kurch casualiter interempti vertebatur (így) inter partes; mediantibus viris ydoneis taliter concordassent: Quod ijdem filij Kurch racione dicte mortis, quandam terrant eorum Petury nominatam iuxta terram eiusdem Dyonisij, et terram Peteuch filij Petri Meger uocatam in Comitatu de Zemlyn circa fluuium Hernad existentem, cun omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis dedissent et tradidissent; et coram nobis tradiderunt eidem Dyonisio, et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo et irreuocabiliter pacifice possidendam et habendam; e conuerso autem idem Dyonisyus eosdem filios Kurch ac heredes eorundem racione prephate mortis dimisisset et coram nobis dimisit per omnia expeditos. Et prephatus Peteuch coram nobia personaliter constitutus huic tradicioni plenum consensum prebuit et assensum. Insuper obligauerunt se dicte partes et heredes suos racione omnium premissorum sese mutuo et heredes eorum vniuersos abomnibus impetere nitentibus defendere et expedire proprijs laboribus et expensis. In cuius rey testimonium ad instanciam parcium presentes contulimus sigilli nostri munimine roboratas. Presentibus tamen Stephanos Preposito, Saulo Lectore, Mykou Custode, Martino Magistro de Pacha, Symone de Zemlyn, Nicolao de Borsua, Egidyo de Wng, Dominico de Hewes Archidiaconis, et alijs multis. Anno Domini M°CC° nonagesimo primo. Regnante Andrea illustri Rege Hungarie, Lodomerio Strigoniensi, Johanne Colocensi Archiepiscopis, et domino nostro venerabili patre Andrea Dei gracia Episcopo Agriensi existentibus.
(Eredetie bőrhártyán, melyről ibolyaszínű selyemzsinóron a pecsét függ; a budai kir. kamarai levéltárban.)