Capitulum Ecclesie Albensis omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in eo, qui est salus omnium. Solent scriptis redigy facta mortalium, ne diuturnitate temporis in dubium reuocentur; vel ut ea que in tempore aguntur, ne cum tempore defluant et labantur, ad cauthelam scripti solent patrocinio communiri. Ad vniuersorum igitur noticiam tenore presencium uolumus peruenire: quod constitutis coram nobis Magistro Arnoldo filio Comitis Arnoldy ab una parte, Magistro Stephano filio Comitis Haholdy ex altera: idem Magister Arnoldus duas terras seu possessiones suas Naratynch et Ivankatheluky nuncupatas, quibus ab aquilone, ab oriente, et a meridie predictus Magister Stephanus commetatur, cum omnibus utilitatibus suis, cum dimidietate fluuij Mure et tributi, indignacione Stephani Regis ad eosdem existente, per Nycolaum filium Comitis Arnoldy fratrem eiusdem pro sexaginta marcis plene a Comite Haholdo habitis et receptis, ipsi Comiti Haholdo patri eiusdem Magistri Stephani pignori obligatas, quas eciam idem Magister Arnoldus, cum filiam Comitis Ladizlay fratris Theodori Prepositi in vxorem habere uoluisset, ad id negocium suum pro viginti marcis denariorum ab ipso Magistro Stephano plene receptis a festo Sancti Nycolay confessoris infra octauas medij kadragesime proximo venturas redimendas pignori obligasset Magistro Stephano supradicto, tali condicione mediante; quod si ipsam octauam crastinauerit in redimendo, incurret penam dupli. Quas in prefixo termino scilicet possessiones redimere nequiuit, et insuper viginti marcas in denarijs idem Magister Arnoldus ab ipso Magistro Stephano recepisset iterato; confessus est pro dictis rebus et pecunijs eidem Magistro Stephano finaliter perpetuasse et vendidisse iure perpetuo in heredum heredes, heredumque successoribus, et inreuocabiliter pacifice possidendas. Vt ijdem Magister Arnoldul et Magister Stephanus retulerunt, cursus distinccionum prefatarum terrarum seu possessionum hoc hordine distinguntur: Prima siquidem meta incipit ab occidentali parte super fluuium Mura, ubi fluuius Lhubulha incidit in fluuium Mura; inde tendens uersus orientem peruenit ad Capcha; abhinc adhuc ad plagam orientem iuxta eandem Capcham, et iuxta finem Iwankatheluky peruenit ad vimina; abinde uadit adhuc iuxta finem unius terre arabilis ad partem orientis, et peruenit ad arborem platani, que dicitur akaztofa, que eciam separat a terra Lyndva; exinde flectitur ad partem meridionalem, et quandam magnam viam saliendo peruenit ad metam terream; inde uero uersus meridiem tendendo iuxta finem Iwankatheluky peruenit ad plurima vimina; deinde ad partem meridionalem eundo est meta terrea; inde tendendo ad partem meridionalem peruenit ad finem quorundam viminorum, in eadem uero viminosa valle uadit et circuit de parte orientis ad partem meridionalem, peruenit ad monticulos, iuxta quos in parte orientali in valle Slufa circuit uersus orientem, et peruenit ad duas arbores ilicum, in quarum medietate est arbor vlmes; exinde reflectitur ad partem meridionalem, et peruenit ad arborem ilycis quatuor ramos habentem; adhuc eciam uersus meridiem tendendo peruenit ad dumum Pauly; abhinc adhuc ad plagam meridionalem pergendo peruenit ad Zabemalaca, de qua incidit in fluuium Mura; et ibi terminatur. In cuius vendicionis robur et memoriam pleniorem ad eorundem (így) parcium instanciam presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine confirmatag. Anno Dominice Incarnacionis M°CC° nonagesimo primo, ydus Decembris; Reuerendo viro Magistro Theodoro Ecclesie nostre Preposito, aule Regie Vice Cancellario, Esau Cantore, Gregorio Custode, Johanne (Ihoe) Decano existentibus.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét vörös-sárga selyemzsinóron függ; a budai kir. kamarai levéltárban.)