Capitulum Ecclesie Beati Michaelis Archangeli Transsiluane uniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis salutem in salutis largitore. Vniuersorum noticie harum serie declaramus; quod Stephanus et Dominicus filij Benchenhc de genere Siculorum pro se et Mikone fratre ipsorum personaliter coram nobis comparendo, terram suam Bothteluk vocatam, ex collacione felicis recordacionis Regis Stephani, ut ex priuilegio eiusdem domini Regis exinde confecto intelleximus, sibi donatam, cum omnibus vtilitatibus suis et pertinencijs sub ijsdem antiquis metis, signis et terminis, quibus eam ijdem filij Benchenhc habuerunt et possederunt, dederunt, tam ex parte sua quam ex parte Mikonis predicti fratris sui, Danieli et Salomoni Comitibus, filijs Chel de Kelnuk, et per eos eorundem successoribus jure perpetuo possidendam et habendam, pro viginti marcis fini argenti per eosdem filios Becenhc, ut ijdem dixerunt, a dictis filijs Chel plene habitis et perceptis. Cuius quidem terre mete seu termini, sicut ex tenore memorati priuilegij domini Stephani Regis didicimus, tali ordine distinguntur: Incipit enim prima meta a parte orientali a meta terre Iuanche iobagionis Castri Albensis Transsiluani, ubi habet metam terream inxta metam ipsius Iuanche iuxta Morisium; indevenitad metam terre Saxonum de Romoz, vbi habet metam inxta metam terre de Romoz; inde vadit ad metam terre Saxonum de Waras, ubi habet metam; deinde protenditur ad metam terre Golmar, que est Egidij filij Leustachi; exinde iuxta terram Golmar, que pertinet ad Egidium, vadit superius supra Morisium ad terram Iuanche supradicti ad priores metas, aqua Morisij a parte meridionali a meta terre Golmar, que est Egidij, usque terram Iuanche antedicti, ipsi terre Bothteluk remamente, a parte vero septemtrionali villam Gyog contingente, ibique terminatur. Item Stephanus et Dominicus predicti tam se quam ipsum Mikonem fratrem suum obligauerunt expedituros proprijs laboribus et expensis pretactos filios Chel ab omni, quam contra eosdem racione preuotate terre Bohtteluk processu temporis per quempiam oriri contingeret accione, uel de alijs possessionibus suis equiualentem terram conferre filijs Chel prenotatis. In cuius rei testimonium perpetuamque firmitatem ad peticionem et instanciam parcium presentes concessimus litteras munimine nostri sigilli roboratas. Datum Magistro Michaele Preposito, Gregorio Cantore, Paulo Custode, Petro Decano Ecclesie nostre existentibus. Anno Domini M°CC° nonagesime primo.
(A gyulafehérvári káptalan 1379-ki átiratából a mélt. gróf Teleky család marosvásárhelyi közös levéltárában. Közli Szabó károly.)