Nos Magister Opowr Comes Posoniensis memorie commendantes significamus quibus expedit vniuersis, quod nos visis litteris domini nostri Regis super facto cuiusdam terre Castri Posoniensis Apka vocate, per Nicolin, Isaac, Ladizlaum, Andream, Ileres et Jacobum iobagiones Castri Posoniensis nobis exhibitis, ipsam terram Apkam, que a parte septemtrionali terre Iwanch contiguatur, a parte vero orientali ville Abbatis Oloch vocate vicinatur; item a parte meridionali terre Comitis Petri filij Tyburchij Adasioanusfelde vocate, et villis Reche et Pekchen vocatis similiter vicinatur, reambulatam presentibus conmetaneis et vicinis statuimus ipsis Nicolyn, Isaac, Ladizlao, Andrea, Ileres et Jacobo predi etis sub antiquis metis et terminis nullo contradictore existente posaidendam et habendam. Datum in Werekenee dominica progima ante festum Beati Galli confessoris, anno Domini M°CC° nonagesimo primo.
(III. Endre királynak 1291. megerősítő okmányából, mint fentebb 23. sz. alatt.)