Excellentissimo domino suo, domino Andree Dei gracia Illustri Regi Hungarie Capitulum Ecclesie Agriensis oraciones in Domino cum perpetua fidelitate. Litteras vestre Magnitudinis recepimus continentes, quod vnum ex nobis mitteremus pro testimonio, coram quo Felicianus de Matheuth iobagio Castri de Hung homo vester terram seu possessionem Bezeu vocatam, ad Castrum Hungwar pertinentem et in Comitatu de Hung existentem, conuocatis commetaneis et vicinis vniuersis Comiti Jacobo filio Comitis Gregorij de Pank statueret, si non fieret contradictum, contradictores vero si qui fierent, ad vestram presenciam legitime citarentur. Nos itaque vestris preceptis obedientes reuerenter, ut tenemur, misimus vnum ex nobis cum predicto Feliciano homine vestro ad premissa mandata vestra exsequenda; qui demum ad nos reuersus cum eodem recitauit, quod predictus homo vester ipso presente, conuocatis omnibus commetaneis et vicinis predictam possessionem Bezeu, seu terram in predicto Comitatu de Vng existentem, per ueteres metas reambulassent, et nullo contradictore existente Comiti Jacobo filio Gregori de Pank prenominati statuissent perpetuo possidendam. Metee vero et termini, quibus eadem possessio seu terra Bezew vocata ab alijs terris circumiacentibus distingitur et separatur, hoc ordine procedunt et distinguntur: quod prima meta incipit in quodam loco, vbi quidam fluuius Chaprad vocatus cadit in fluuium Zethna nominatum; et inde in eodem fluuio Chaprad vlterius currendo tendit superius versus orientem, et ulterius procedendo satis in bono spacio in eodem exit ab ipso, et vlterius currit ad partem meridionalem de eodem, vbi sunt due mete terree; et abhinc vlterius discurrendo magis ad plagam meridionalem, extendit se ad vnam planiciem ligheth vocatam, vbi vlterius currendo coniungitur cuidam fluuio Jezeneu nuncupato, vbi sunt due mete terree, et inde vlterius suum cursum faciendo reflectitur ad partem orientalem in eodem fluuio, et satis in bono spacio eundo, exit ab eodem ad partem meridionalem, vbi sunt due mete terree; deinde vlterius iter suum faciendo et discurrendo adhuc magis ad plagam meridionalem pertransit quandam siluam, de qua silua vlterius procedendo peruenit et iungit unum campum Niresmezey nominatum, vbi sunt due mete terree; et inde vlterius cursum suum faciendo reflectitur ad partem occidentalem, et discurrendo et trausuendo vlterius perueniet ad quendam meatum riuuli Rakatias, qui coniungit quendam riuulum Zathka dictum, ad quem sunt due mete terree; et inde vlterius currendo in eodem riuulo extendit se ad partem meridionalem, et vlterius procedendo in eodem dictus riuulus Zathka cadit in fluuium Zueciche nominatum, vbi sunt due mete terree; et inde vlterius in eodem fiuuio Zueciche eundo parumper descendit ad partem meridionalem ab eodem, vbi est vna meta terrea; et abhiuc vlterius currendo cadit in quendam meatum riuuli parui ad eandem plagam vergendo, de quo meatu exit versus partem occidentalem, vbi sunt due mete terree; et inde vlterius currendo ad eandem partem iungit unum paruum campum, et pertranseundo eundem tangit vnam siluam Kemenyk dictam, iuxta quam sunt due mete terree; et inde vlterius procedendo uersus partem occidentalem iuxta eandem siluam tangit finem cuiusdam campi, vbi sunt due mete terree; et inde vlterius currendo pertransit quandam siluam paruam, vbi iungit vnum campum paruum, in quo sunt due mete terree; et inde vlterius eundo ad occidentem pertransit vnam siluam, et cadit in vnum riuulum Zachka vocatum, vbi sunt due mete terree, in quo quidem fluuio vlterius descendit et cadit in fluuium Zethna vocatum, in quo descendendo ad partem aquilonis perueniet ad locum priorem, vbi dictus Chaprad cadit in fluuium Zethna vocatum, et ibi terminatur.
(III. Endre királynak 1292-ki adományleveléből, mint fentebb 53. sz. a.)