Capitulum Ecclesie Beati Martini de Scepus omnibus Christi fidelibus, ad quos presens scriptum peruenerit, salutem in salutis auctore. Vniuersis quibus expedit notum volumus fieri per presentes, quod cum in spoliacione Ecclesie nostre per Regem Ladizlaum et suos Newgarios, inter dampna quam plurima, vna cum rebus alijs sigillum nostrum fuisset perditum et ablatum; nos iniquorum fallacias equitatis tramite rescindere cupientes, omnigenarum condicionum litteras sub antiquo sigillo nostro emanatas et confectas, que noui sigilli nostri testimonio renouate non fuerint, publica protestacione premissa, irritas, cassandas et refutandas decreuimus. Hinc est, quod Gotchalcus Villicus de Villa Matthei, et Frolingus de Filka, ad nostram accedentes presenciam, exhibuerunt nobis litteras sub antiquo sigillo nostro emanatas et confectas, cum instancia rogantes, vt easdem sub noui sigilli nostri testimonio rescribere dignaremur: Quarum quidem litterarum tenor talis est:
Capitulum Ecclesie Beati Martini de Scepus stb. (következik a szepesi káptalannak 1279-ki bizonyságlevele, mint Fejérnél Cod. Dipl. V. k. 2. r. 598. l.)
Frolingus vero vna cum filijs suis Nicolao et Henselmano personaliter est confessus coram nobis, quod totam suam porcionem sibi iure hereditario contingentem, in censu, in judicijs, in molendinis, et in brassiatorijs, in curijs, et in agris, cum omnibus suis vtilitatibus et pertinencijs, veudidisset Gotscalco sepius dicto, sibi et suis heredibus iure perpetuo possidendam, pro quinquaginta scilicet marcis habitis plene ab eodem et perceptis. Nos itaque predictorum Gotscalci et Forlingi, Menhardi de Monte Sancti Georgij, et Helbrandi de Stoianis super eisdem, qui huius cemposicionis mediatores et testes extiterunt, iustis peticionibus salubriter inclinati, exhibitas nobis litteras sub noui nostri sigilli testimonio duximus rescribendas Datum anno Domini M°CC° nonagesimo secundo.
(Eredetie bőrhártyán, Felka szepesi város levéltárában. V. ö. Fejér Cod. Dipl. V. k. 3. r. 306. l.)