Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire: quod cum Myke filius Radun, Benedictus et fratres sui filij Modach, Phylipus filius Thome et fratres eiusdem, Nycolaus filius Wolkan, et Bytou ac fratres ipsius filij Tobie, per custodes siluarum nostrarum de Badun super quadam particula terre ipsorum iuxta fluuium Heberche existentis inpeterentur coram nobis: tamen quia ipsos Mykam, Benedictum, Phylipum, et alios fratres predictos fideles; utiles et necessarios nostre Maiestati, nacione suorum seruiciorum nobis fideliter inpensorum et inpendendorum in futurum, fore considerantes, ipsam particulam terre eisdem duximus relinquendam. Sed quia nobis de qualitate et quantitate dicte terre veritas non constabat, fideli nostro Magistro Demetrio Comiti de Zolum dedimus in mandatis, ut cum Magistro Petro fideli clerico nostro unum hominem suum pro testimonio mitteret fidedignum, coram quo idem homo noster reambulando ipsam particulam terre, et nouas metas iuxta veteres erigendo, innouando eciam metas terre ipsorum hereditarie inter fluuios Waranista et Lococha uocatas adiacentis, presentibus omnibus commetancis et vicinis statueret eisdem Myke et fratribus suis predictis, si non fieret contradictum, contradictoribus uero ad nostram presenciam contra Mykam et fratres suos euocatis. Qui quidem Magister Demetrius nobis rescripsit in hec verba:
Excellentissimo domino suo Andree stb. Magister Demetrius Comes de Zolum stb. (következik Demeter zólyomi főispánnak jelentése mint alább 79. sz. a.)
Nos itaque consideratis fidelitatibus et seruiciorum meritis Myke filij Radum, Benedicti filij Modach, Phylipy filij Thome, Nycolay filij Wolkan, et Bytou filij Tobye, ac fratrum eorundem, que nobis a tempore coronacionis nostre in omni expedicione Regni nostri non parcendo rebus ipsorum nec personis fideliter inpenderunt et indefesse, ipsam particulam terre iuxta predictum fluuium Heburche existentem, cum omnibus utilitatibus suis et pertinencijs, ipsi Myke et fratribus suis predictis reliquimus perpetuo et pacifice possidendam; dictis custodibus siluarum nostrarum de Badum ulterius super ipsa terra perpetuum silencium inponendo; metas eciam predicte terre ipsorum hereditarie inter fluuios Waranista et Lococha uocatos adiacentis de benignitate Regia iuxta consuetudinem Regni nostri innouari faciendo. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri Theodori Albensis Ecclesie Prepositi aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini M°CC° nonagesimo tercio VI. kalendas Aprilis Regni autem nostri anno tercio.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét töredéke sárga-ibolyaszínű selyemzsinóron függ; általam másoltatott a kir. kuria levéltárában 1864. martius hó 8-án.)