Andreas Dei gracia Rex Hungarie memorie commendantes significamus vniuersis quibus expedit per presentes, quod Dominicus dictus Zup ex vna parte, ex altera vero Magister Laurencius filius Petri Bani personaliter coram nobis constituti, idem Dominicus dixit et confessus est oraculo uiue uocis, quandam possessionem ipsius Magistri Laurencij Gayul vocatam, vt in litteris Excellentissimi Principis domini Ladizlai Serenissimi Regis Hungarie, predecessoris nostri, per eundem Magistrum Laurencium super ipsa possessione nobis exibitis contineri vidimus, quam idem Dominicus potencialiter tenebat et possidebat, super qua inter ipsos litis materia diucius extiterat diuulgata; tamen per ordinacionem proborum uirorum et Regni nostri nobilium inter ipsos talis concordia coram nobis fuit facta et ordinata: Vt idem Dominicus predictam possessionem Gayul secundum continenciam litterarum priuilegialium domini Ladizlai Regis Hungarie prescriptarum Magistro Laurencio prenotato, et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus reliquit, restituit jure perpetuo et irreuocabiliter possidendam, tenendam et habendam. Datum Bude secundo die Beati Regis St(ephani) anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo septimo.
(Zsigmond királynak 1420-ki megerősítő privilégiumából, a budai kir. kamarai levéltárban.)