Conuentus Monasterij Beati Adriani de Zala omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Solent scriptis redigy facta mortalium, ne diuturnitate temporis in dubium reuocentur; vel ut ea, que in tempore aguntur, ne cum tempore defluant et labantur, ad cautelam scripti solent patrocinio communiri. Ad vniuersorum igitur noticiam tenore presencium uolumus peruenire: quod Lucach et Mycael filij Peturke, Leunardus filius Vrbani pro se et frafribus suis; Adrianus et Andreas, item Petrus pro se et filijs suis, Zecunhe similiter pro se et filijs suis a parte una; Magister Stephanus filius Comitis Haholdy ab altera coram nobis personaliter constituti; ijdem Lucach et Mycael filij Peturke, Leunardus filius Vrbani, Adrianus, Andreas, Petrus et Zekunche supradicti, scilicet nobiles de Purgolth, terram eorundem hereditariam Purgolth nuncupatam cum omnibus utilitatibus, item prouentibus et pertinencijs suis, et vineis eorundem super predictam terram existentibus, confessi sunt uendidisse Magistro Stephano supradicto pro quadraginta marcis minus duabus ab eodem Magistro Stephano plene habitis et receptis ex consensu et permissione commetaneorum suorum, scilicet Magistri Arnoldi et Mycaelis filiorum Comitis Keled, Magistri Band, Languey, Waro, Symonis, et filiorum Zemenus de Humuktamar, ac Jone de Vrbanuk, qui personaliter astantes omnes consensum adibuerunt liberum et assensum, contradiccione qualibet non adiecta, iure perpetuo in heredum heredes, heredumque successoribus inreuocabiliter tranquilliter possidendam; tali uero obligacione, quod si quocunque processu temporum idem Magister Stephanus uel sui heredes pro dicta terra et vineis per quempiam contrai adtentarentur, extunc pro manifesto calumniatore penitus habeatur contra Magistrum Stephanum vel suos heredes antedictos. Cuius quidem terre mete hoc ordine distinguntur; Prima siquidem meta, prout partes retulerunt, incipit iuxta domum Lucach fili Peturke a parte occidentali, in valle uersus aquilonem gradiendo peruenit ad arbores pomy siluestris; exinde flectitur uersus orientem et peruenit ad arborem ilicis, sub cuius est meta terrea; versus partem eandem orientis pergendo peruenit ad arborem vlmi cum meta terrea cumulata; abhinc adhuc uersus orientem meat, et perucnit ad arborem ilicis cum meta terrea cumulata; adhuc (így) eciam ad partem orientis eundo sunt due metee, una in arbore kerci, et alia in arbore pyri; item uersus orientem sunt due arbores ilicum cruce consignate; inde uero descendit uersus orientem ad viam magnam; in via uero predicta flectitur uersus partem meridionalem, peruenitque ad arborem ilicis cum meta terrea cumulata; inde uero uersus partem meridionalem eundo peruenit ad arborem ilicis cum meta terrea cumulata iuxta magnam viam ab occidente; in via autem predicta uadit uersus meridiem, et peruenit ad arborem pyri cruce signatam: abhinc adhuc uersus partem meridionalem in eadem via pergendo sunt due mete, una in arbore ilicis a parte seilicet occidentali, et alia terrea a parte orientali; item in eadem uero via uersus meridiem eundo sunt due mete, una seilicet a parte occidentali in arbore ilicis, et alia a parte orientali est meta terrea; adhuc eciam in eadem via tendit versus meridiem; et iuxta eandem viam a parte occidentali est meta terrea, in qua sunt due arbores pyri; item similiter in eadem via et uersus meridiem pergit, et peruenit ad duas metas, una videlicet a parte occidentali in arbore ilicis, a parte uero orientali est meta terrea; exinde reflectitur uersus occidentem, peruenitque ad metam terream, in qua est arbor pyri tres grandes ramos abens; item in eadem via uersus occidentem tendendo, ubi ipsa via iungitur ad vias uenientes de terra Kamar et de terra Vrbanuk, sunt due mete, una in arbore ilicis, et alia terrea; exinde uersus occidentem eundo est meta terrea, in qua est arbor cherasy; exinde reflectitur uersus aquilonem, peruenitque ad arborem ilicis cum meta terrea cumulata; adhuc eciam ad plagam aquilonem pergendo peruenit ad metam terream, in qua sunt due arbores ilicum; exinde reflectitur uersus occidentem, et peruenit ad duas metas, una scilicet in arbore kerky, et alia in arbore pyry cruce consignate; inde uero reflectitur uersus aquilonem, et in una valle eundo peruenit ad primam metam iuxta domum Lucach existentem, et ibi finaliter terminatur. In cuius uendicionis robur et memoriam pleniorem ad earundem parcium instanciam presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine confirmantas, anno Domini M°CC° nonagesimo tercio.
(Eredetie bőrhártyán, zöld selyemzsinóron függő pecsét alatt; a budai kir. kamarai levéltárban. Ugyanott találtatik annak a székesfehérvári káptalannak 1336, quinto kalendas Aprilis „ nobilis vir Magister Nicolaus filius Stephani filij Hahold Comes Zaladiensis” számára készült átirata bőrhártyán vörös-barna selyemzsinóron függő pecsét alatt.)