Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in salutis largitore. Inperante florenteque negocia (így), virtus non solum premijs caret sed eciam subiecta sceleratorum pedibus conculcatur; Regalis uero Sublimitatis clemencia, que ad laudem bonorum et malorum vindictam gladij recepit potestatem, suscepti regiminis constrigitur aculeis; actus et merita prospicere subditorum, ut illis in suis crescat beneficijs, qui munificenciam Regiam uere fidelitatis precio promerentur. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire: quod licet fidelitates actusque strenui Comitis Abraam filii Menoldi notorij sint, nec aliqua possint tergiuersacione celari; tamen ut ipsius fame preconium apud posteros celebre habeatur, et posteri nestigijs eius inherentes ad similia prouocentur; aliquos ex suis actibus uoluimus in presentibus explicare. Ipse siquidem Comes Abraam, ut inde exordiamur, tempore Ducatus nostri fideles et sedulos nobis exhibuit famulatus. Demum eciam cum confinia Regni nostri per Teotonicos capta essent, omnibus nobilibus illius partis Teotonicorum subiectis dicioni; idem Comes Abraam rebellauit predictis Teotonicis in fide Corone Regie debita perseuerans. Item cum post mortem domini Ladizlai quondam incliti Regis Hungarie, fratris nostri patruelis eidem successisemus in Regni solium et Coronam: ipse Comes Abraam cum exercitu domini Alberti Ducis Austrie et Stirie, tunc inimici nostri capitalis, iuxta ciuitatem Tyrnensem uiriliter dimicauit; vbi postratis (így) hostibus plures ex ipsis Teotonicis captiuauit, et in signum victorie vexilla hostium nobis transmisit; castrum eciam Saswar uocatum, quod contra nostram per Teotonicos detinebatur Maiestatem, ipse Comes Abraam expugnauit nobisque reddidit expugnatum. Cum eciam ad expugnandum castrum Posoniense Matheum Magistrum Agasonum nostrorum misissemus, ipse Comes Abraam in expugnacione dicti castri viriliter dimicauit mortis periculum non formidans: ubi idem Comes Abraam letaliter extitit wlneratus, quidam seruiens suus diem clausit extremum, alijs uero seruientibus suis fere numero quinquaginta crudeliter sauciatis; prout hec omnia per predictum Magistrum Matheum, aliosque nobiles illius partis cognouimus ettidenter. Et licet idem Comes Abraam pro suis fidelibus seruicijs, pro accionibus strenius, pro suarum documentis probitatum, munificencie Regie decerpere fructus mereretur amplioris: tamen ut aliquantisper uotis eius annuamus, quandam terram Castri nostri Golgoch iuxta fluuium Wag existentem, in qua quondem castrum constructum fuerat, et castrenses nostri residebant, Golgoch uocatam, simul cum tributo, quod ibidem exigi consueuit, alijsque suis vtilitatibus et pertinencijs vniuersis, sub eisdem metis et terminis, quibus per priores possessores habita fuerat et possessa, dedimus, donauimus et contulimus ipsi Comiti Abraam, et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam, tenendam et habendam. Vt igitur huius nostre donacionis series robur optineat perpetuo firmitatis, nec processu temporum in irritum ualeat reuocari, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus dicreti viri Magistri Theodori Albensis Ecclesie Prepositi aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini M°CC° nonagesimo IIII° quindecimo kalendas Februarij, Regni autem nostri anno quarto.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsétnek töredéke sárga-vörös-zöld selyemzsinóron függ; a budai kir. kamarai levéltárban.)