Nos Andreas Dei gracia Rex Hungarie memorie commendantes significamus vuiuersis: quod licet inter Magistrum Stephanum stabularium nostrum fungentem vice Mathei Magistri Agasonum nostrorum et Comitis Posoniensis ex una parte; et fratrem Johannem procuratorem sororum de Insula Virgiuis Gloriose ex altera, contencio exorta fuisset super solucione vnius marce, que a tributarijs stabulario nostro debetur iuxta Regni nostri consuetudinem, ita ut idem Magister Stephanus a tributarijs dictartim sororum de Castro Budensi et de Pest, ac pertinentibus ad eosdem, tres marcas sibi dari postulasset: tamen quia constitit nobis per priuilegia et litteras dictarum sororum ab illustribus Regibus progenitoribus nostris optentas, nonnisi vnam marcam per eosdem tributarios Castri Budensis et de Pest solui debere: statuimus decernentes, quod nonnisi vnam marcam per anni circulum tributarij dictarum sororum in castro Budensi et in Pest existentes, ac pertinentes ad eosdem, soluere teneantur stabularijs nostris pro tempore constitutis. Volentes, vt de cetero ijdem stabularij nostri tributarios dictarum sororum racione trium marcarum, pro quibus dictus Magiater Stephanus ipsos tributarios inpetebat, molestare nullatenus audeant uel presummant. Datum Bude feria tercia ante octauas Ephifanie Domini anno eiusdem millessimo ducentesimo nonagesimo quarto.
(Eredetie bőrhártyán, a hátul oda nyomott pecsétnek töredéke megvan a budai kir. kamarai levéltárban.)