Nos Rolandvs Voyuoda significamus quibus expedit per presentes, quod nos Jacobo fratri domiui Episcopi Waradiensis, Ladizlao filio Benedicti, Paulo de Chatar et alijs in castro Fenes commorantibus treugam et pacem ac securitatem omnimodam quindecim dierum, a die quo descenderint de predieto castro, promittimus et concedimus; ita quod homo noster; quem a nobis Capitulum Waradiensi pecierit, conducere eos Varadinum, saluis rebus et personis, et de Waradino ad ultra Tyciam, uel ultra Marisium, uel eciam usque in Galou in Partes Transiluanas, cum omnibus eorum liberis et populys proprijs ac rebus quibuscunque, sanos et incolumes; et nos ipsis recedentibus Waradino eciam ultra terminos prenotatos eandem treugam et pacent infra spacium predictorum quindecim dierum ex parte nostra et nostrorum promittimus firmitur seruaturum. Et hoc nomine nostro, et nomine Comitis Thome patris nostri, ac omnium fratrum nostrorum, et specialitor nomine relicte Magistri Stephani fratris nostri, et omnium ad nos et ad ipsos spectancium, tactis Sacrosancto Ewangelio et reliquijs Sanctorum plurium coram Conuentu Sancti Stephani de Promontorio Waradiensi iurauimus firmiter obseruare. Si autem cosdem Magistrum Jacobum, (Ladislaum et Paulum) in ueniendo Waradinum, in existendo ibi, uel in recedendo, infra terminos supradictos et infra spacium dierum predictorum, per quoscunque ledi contingeret uel offendi in rebus aut personis: extunc Capitulum castrum Fenes restituet Episcopo memorato, causa et occasione ac mora quibuslibet relegatis. Obligamus insuper, quod eosdem Jacobum, Ladizlaum et Paulum, cum liberis eorum ac familia propria, socijs eorum supradictis, ab omnibus siue Vngarys siue Olachys, siue nostris siue Ecclesie, siue infra indagines Solumus siue extra constitutis, qui se ab obediencia Ecclesie hoc dissensionis tempore retraxissent siue non, sicut pro alijs nostris superius assumpsimus, infra ipsos quidecim dies et terminos prenotatos, fouere tenemur et tueri cum effectu. Datum in dominica proxima ante Ascensionem Domini anno eiusdem M°CC° nonagesimo quarto.
(Eredetie bőrhártyán, a leleszi konventnek levéltárában.)