Vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Capitulum Ecclesie Strigoniensis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire: quod Wytalus et Petk filij Gregorij, et Paulus filius eiusdem Wytalus, pro se et pro Benedicto fratre suo de Fulcus, jobagiones Castri de Neugrad ad nostram personaliter accedentes presenciam confessi sunt, duas partes cuiusdam terre sue hereditarie Zechen vocate ipsos contingentes, site videlicet intra possessionem Farkasij Comitis filij Fulkus similiter Zechen vocate, vendidisse cum omnibus vtilitatibus suis eidem Farkasio Comiti filij (így) Fulkus, et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus pro viginti quinque marcis partim in argento et partim in estimacione condigna, per ipsum Comitem Farkasium plenarie solutis, et per eosdem Wytalus et filios suos, nec non Petk fratrem eius, integraliter receptis, perpetuo et pacifice possidendas; sub eisdem metis et terminis, quibus ijdem habuerunt, tenuerunt, et pacifice possederunt. Ita videlicet, vt quandocunque et per quoscunque pretextu prefatarum duarum parcium terre memorate idem Comes Farkasius uel sui posteritates inpeterentur, Wytalus et sui predicti, nec non Petk supradictus expedire tenebuntur; prout se ad hoc firmiter obligarunt, proprijs laboribus et expensis. In cuius rei testimonium presentes concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini M°CC° nonagesimo quarto, pridie kalendas Aprilis.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét vörös selyemzsinóron függ: a budai kir. kamarai levéltárban.)