(C)apitulum Budensis Ecclesie omnibus Christi fidelibus quibus presentes ostendentur, salutem in eo qui est fons uenie pariter et salutis. Ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serie uolumus peruenire: quod Magister Ladizlaus Lector Ecclesie nostre, uir nobilis, filius Comitis Dama de Bolug, in medio nostri personaliter astando, confessus est uiua uoce, quandam possessionem suam Meger uocatam, cum omnibus utilitatibus suis et pertinencijs, pratis uidelicet, fenetis, terris cultis et incultis, sub eisdem metis et terminis, quibus ab antiquo limitata extitit et possessa, iuxta Danubium in Comitatu Pestiensi prope Budam existentem, que ad ipsum permutacionis titulo es parte domini Ladizlai miseracione Diuina Archiepiscopi Strigoniensis, locique eiusdem Comitis Perpetui, de conniuencia et assensu Capituli eiusdem Ecclesie Strigoniensis, sicut in litteris priuilegialibus ipsius domini Archiepiscopi uidimus contineri, in concambium ville sue Keysyg uocate prope siluam Bersen in archiepiscopalis iuris dominium applicate, fuerat deuoluta, uendidisse discreto uiro Magistro Theodoro Preposito Albensis Ecclesie aule domini Regis Uicecancellario, et Comiti Ladizlao fratri eiusdem uterino, ac Nycolao filio Nycolay nobilibus de Tengurd presencialiter astantibus, pro centum et uiginti marcis argenti plene receptis ab eiedem perempniter possidendam. Hoc adiecto, quod si quis in posterum super ipsa villa Meger uel quauis particula eiusdem processu temporum aliquam mouerit questionem, ipse Magister Ladizlaus defendere et expedire eundem Prepositum et fratres suos ac heredes eorundem tenebitur suis proprijs laboribus et expensis. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem ad iustanciam et peticionem eiusdem domini Lectoris memoratis domino Preposito et fratribus eiusdem presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus eiusdem domini Lectoris anno Domini M°CC° nonagesimo quarto. Magistro Gregorio Custode, Johanne Decano, Stephano et Jacobo Magistris; Nycolao, Lucasio et Andrea sacerdotibus et ceteris Canonicis existentibus.
(Eredetie bőrhártyán, rózsaszinű selyemzsinóron függő pecsét alatt; a budai kir. kamarai levéltárban. Gyanus.)