Capitulum Ecclesie Waradiensis omnibus, quibus presentes patuerint, salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod Comes Thomas filius Pangracij de genere Chanad ad nostram personaliter accedendo presenciam litteras domini nostri Andree Illustris Regis Hungarie exhibuit, in quibus nobis dabatur in mandatis, vt formam priuilegij domini Ladizlai Regis super facto tributi de Berthen et aliorum articulorum confecti nostris litteris priuilegialibus inseramus. Quarum quidem litteuarum Regiarum tenor talis est:
Andreas D. gr. Rex Hungarie stb. (következik III. Endre király kerestető parancsa mint fentebb 97. sz. a.)
Forma autem priuilegij domini Ludizlai Regis hec est:
Ladizlaus D. gr. Hungarie stb. (következik IV. László királynak 1284-ki priuilegiuma mint gyüjteményünk IX. vagyis a második folyam IV. kötetében 383. l. 273. sz. a.)
Nos itaque mandato Regio obtemperantes, vt debemus et tenemur, seriem predicti priuilegij domini Regis Ladizlai per nos diligenter inspecti et perlecti, non abrasi, non cancellati, nec in aliqua sui parte viciati, quod quidem nostri priuilegij et litterarum ac priuilegiorum domini Bartholomei Episcopi et Rorandi Wajuode formam in se redactam continebat, de uerbo ad verbum presentibus transscribi fecimus modo superius annotato. Datum quarto die festiuitatis Beati Andree Apostoli anno Domini millesimo ducentesimv nonagesimo quarto, tercio nonas Decembris, Indiccione septima. Demetrio Preposito. Iwanka Lectore, Iwan Cantore Ecclesie nostre existentibus.
(Báthory István erdélyi vajda 1572-ki oktávás átiratából; a budai kir. kamarai levéltárban.)